Abteilungen

enim a Seduliana non nihil disstat . Leguntur in cod . Sernensi 363 ( cfr . Hagen catal .

codd . Bern . 347 sqq .) s . IX . Scottice scripto I II III f . 194IV V 196VI VII VIII 197 ′,

quae ipse 1885 Bernae iterum exscripsi .

I .

I .

Omne ministerium , trifido quod praeminet orbe ,

Arte gubernandum , sunt artis plurima dona :

Omnicreans dominus terras mare sidera caelos

Arte creat , totum pulchrum regit arteque mundum ,

Artibus egregiis sapientia celsitonantis

Praeposuit hominem cunctis animalibus orbis ,

Ars currum regitat , naves ars rite gubernat

Atque triumphalis res artem bellica spectat –

Indiget artis opis sic et res publica , felix

Esse queat rectore bono populoque beato .

Ob hoc caelestum transcurrens prata librorum

Florida congessi vobis , rex inclite , serta ,

Quae capitis vestrae mentis diadema perornent

Sceptraque glorificent Christi dominantia nutu ,

Atque salutiferas divini dogmatis herbas

Pollice decerpsi nardo redolente calathis .

Sumite de liquidis Israhel fontibus undas ,

Quae satient bibulum praedulci rore palatum :

Gloria nam regum , nitidis et stemmata sceptris

Dogmata sunt domini nec non exempla priorum

Gestaque nobilium procerum famosa per orbem . –

Artibus his vigeat vestri res publica victrix

Atque gubernetur multis feliciter annis ,

Donec sideream vos ascendatis in aulam ,

Iuste regnantum qua perpes gloria pollet .

II .

Tecum principium , finis rex Christeque tecum :

Alpha operis famuli sis , deus , ωque tui .

5

10

15

20

25

[ I] [ I .] 1 preminet et sic semper pre pro prae et e pro ae et oe P 3 sydera passim P 4 pulcrum B

5 egreiis B sapiencia et talia passim P 6 Preposuit B quoque 9 opes P 11 porcurrens

corr . B 12 inclita P 13 uestri corr . B dyadema semper P 15 docmatis semper P 16 cala

this BP ; nam quantitatem Sedulius nondum perspectam habuisse videtur , sed infra rede II LXXXI 49

18 satiente P palathum P [ n .] 2 si P corr . Areval . proleg , in Sedul . ed . p . 38 .

[ I .] [ I .] 1 praeminere apud Prudentium legit e . g . cath . XI , 109 ; cfr . inscript . Christ , e . g . ap . Maium

script . vet . V , 178 , 2 , 1 sacrae quae praeminet arae . 16 Fast . V , 255 decerpsi pollice florem .

[ II .] AΩ signum symbolicum ex apocalypsi notum de quo cfr . F . X . Kraus Realencyklop . d . christl . Altert .

I , 60 sqq . frequentissime etiam apud Karolinos legitur itaque , ut A pronuntianda sit alpha Ω sonum habeat

mere vocalem . Sic Prudentium Paulinum Nol . Orientium Sedulium secuti voluerunt e . g . Iosephus Scottus

Albarus Milo de sobrietate Sedulius infra quoque . Unde Flor . Lugdun , poet . Karol . II , 534 , 181 emen

dandus vel certe pronuntiandus Alpha prior cunctis , Ω cunctis ultimus extat ,