Abteilungen

Filiolae Petri violae post lilia dentur ,

Detur ei de fonte Dei ros , unde rigentur .

apographum , quo utimur , hoc modo incipit :

Eximio Petri socio Paulique Iohanni

Rangerius iam dimidius sub fauce Alemanni . i

Itaque Lafuente Donizonis versus , quos recte ad Mathildam comitissam refert , in

epistola dedicatoria scriptos fuisse coniecit , quae folio primo in archetypo deficiente

vel alio modo perdita esset . Immo , mea quidem sententia , Donizo codice Mathildae

dedicato usus fuisse videtur , cum codex noster ex alio descriptus esset , qui Iohanni

cuidam missus erat , ita ut in exemplis nostris inscriptiones diversae habeantur . Quis

Iohannes iste fuerit , ex eo , quod ' Petri Paulique socius ' appelletur , satis elucet : con

stat enim neminem nisi Iohannem Gaetanum , Urbani II . et Paschalis II . cancellarium

et consiliarium , postea ipsum papam creatum fuisse 1 , qui sine dubio cognomine illo

dignissimus erat .

Quod carmen ex Donizone scimus post Vitam Anselmi et paulo ante a . 1114 . 2 ,

quo poeta iste cecinit , vel a . 1112 , quo Rangerius diem supremum obiit , compositum

esse . Quod ipseut eius verbis utar – iam dimidius sub fauce Alemanni scripsit ,

quin carmen nostrum mense Decembri a . 1110 , cum Heinricus V . per Tusciam Romam

versus proficisceretur 3 , condiderit , vix quisquam dubitabit . Controversia de investitura

episcoporum Paschali papa sedente renovata 4 Rangerius , ut opusculum aggrederetur ,

. commotus est ; sed cum nusquam res illo tempore gestas in libello nostro tetigerit ,

quid de investitura cogitaverit breviter sufficit indicare . Cum enim omnes ordines

ecclesiasticos singulos percurrens nihil muneris vel sacri a rege dari probet , immo

omnia a Christo accipi , quomodo regi , quaerit , ut omni clerico inferiori , episcopos

ordinare et investire liceat ?

Rangerii operum Donizonis versus quos dixi usque ad hoc saeculum fuerunt

unicum testimonium 5 : carmina ipsa nemo in lucem protraxit . Quo factum est , ut ,

ex quo tempore Tengnagel 6 in editione principe vitae Mathildae ad hunc locum Ran

gerii opera ' aut periisse aut alicubi cum pulvere ac situ , blattisque et tineis adhuc

luctari ' notavit , viri eruditi mediique aevi historiae investigatores saepius cogitationes

ad carmina illa perdita aut in bibliothecis abscondita intenderent , ut Bollandistae 7 ,

Muratori 8 , Ughelli 9 , Fabricius 10 , Fiorentini 11 , alii recentiores 12 . Sed hoc demum saeculo

ea in codice quodam monasterii S . Mariae de Ripoll in Catalonia siti saec . XII . ex

arato asservari Iacobus a Villanueva O . S . D . vir de armariis tabulariisque Hispa

nicis investigandis optime meritus in libro suo , qui inscribitur : ' Viage literario a

1) Cf . Vitam Gelasii II . auct . Pandulfo ap , Watterich , Vitae pontif . t . II , p . 92 . 93 . Inter

Urbani II . sodales in satira supra p . 433 . memoratur . 2) Lib . II , v . 395 : dictavit –

nuper etc . 3) V . Giesebrecht , ' Kaiserzeit ' t . III , p . 805 . 4) Cf . in prolog . v . 17 : Iam

redeunt , qua fronte queunt , qui prosiliere ; v . 29 : De baculo lis est populo cum patribus orta .

5) Quod Barsocchini ' Mem , Lucch .' V , 1 , p . 374 . dicit , Manrique in Annalibus ord . Cist . de

Rangerii operibus aliquid tradere , et Wilmans et ego in hoc opere , cuius neque tomus neque

pagina adnotantur , frustra quaesivimus . Cf . SS . XII , praef . n . 65 . Quae Caietanus in prae

fatione ad Petri Damiani librum testimoniorum veteris ac novi testamenti ( P . Dam . Opp . t . IV ,

p . 34) ut ex Rangerii Vita Anselmi exhibet , non ex ista , sed e Bardonis opere sumpta sunt .

6) Vetera monumenta p . 86 . 7) Acta SS . Boll . Mart . II , p . 648 , 8) SS . rer . Ital . V ,

p . 369 , n . 5 . 9) Italia sacra ed . 2 . t . I , col . 816 . 10) Bibl . med . aevi t . V . et VI , p . 352 .

11) ' Memorie della gran contessa Matilda ' ed . 2 ( Lucae 1756) p . 232 . 12) Barsocchini in

' Mem . Lucch .' t . V , 1 , p . 374 ; Lucchesini l . l . t . IX , p . 64 .