Abteilungen

204 . PRIVILEGIUM ET SENTENTIA

IN FAVOREM IUDAEORUM .

1236 . Iul .

Cartam hanc memorabilem primus edidit vir d . Hoeniger ' Zeitschrift für die Ge

schichte der Juden in Deutschland ' I , 137 e membrana tabularii civitatis Coloniensis

Nr . 2283 , guae est transsumtum Wilhelmi archiepiscopi Coloniensis a . 1360 Ian . 2 , quod

transscripsit chartam Eberhardi episcopi Wormaciensis a . 1260 . Mart . 11 , cui insertum

est Fridericianum nostrum 1 . Cuius priore parte continetur innovatio privilegii Friderici I .

a . 1157 Apr . 6 ( supra tom . I , nr . 163) , quod integrum receptum est , atque id ipsum

omnibus Iudaeis Alemanniae indulgetur ; pars posterior sententiam curiae praebet , qua

Iudaei innocentes esse cognoscuntur occisionis ritualis puerorum Christianorum . Cf . de hac

re Fuldae gesta Ann . Marbacenses ( SS . XVII , 178) et Ann . Erfordienses ( SS . XVI , 31) .

( P . deest .)

In nomine sancte et individue Trinitatis . Fridericus secundus divina favente

clemencia Romanorum imperator semper augustus , Ierusalem et Sycilie rex . Etsi

augustalis preeminencia dignitatis teneatur ad omnes imperio Romano subiectos

brachium sue defensionis extendere et tamquam ad tutamen fidei de superna dispen

sacione provisa fideles Christi favore fovere deceat speciali , nichilominus tamen ad

iusticie moderamina constituta infidelibus debitum est , eos velut peculiarem commissum

sibi populum pie regere ac iuste tueri , ne cum fidelibus in culminis nostri proteccione

degentes a potencioribus per violenciam opprimantur . Hinc est itaque quod presentis

scripti serie noverit presens etas et successiva posteritas , quod universi Alemannie

servi camere nostre nostre celsitudini supplicarunt . quatenus privilegium divi augusti

avi nostri Friderici felicis memorie indultum Wormaciensibus Iudeis et consodalibus

eorum dignaremur de nostra gracia universis Iudeis Alemannie confirmare . Cuius

privilegii tenor talis est :

' In nomine sancte – in Christo feliciter amen '. supra tom . I , nr . 163 .

Nos itaque indempnitati et quieto statui Iudeorum Alemannie providentes , omnibus

Iudeis ad cameram nostram immediate spectantibus hanc specialem graciam duximus

1157 . Apr . 6 .

1) Transsumta Wilhelmi et Eberhardi hoc loco dari libet : Wilhelmus Dei gracia sancte Colo

niensis ecclesie archiepiscopus sacri imperii per Italiam archicancellarius . Universis et singulis hanc

litteram visuris et audituris volumus esse notum , nos quarundam litterarum transsumptum , vero sigillo

venerandi patris quondam domini Eberhardi Wormaciensis episcopi prout prima facie apparebat sigil

latum , vidisse et perlegisse , cuius tenor sequitur in hunc modum :

Eberhardus Dei gracia Wormaciensis episcopus omnibus hanc litteram inspecturis salutem in

Domino sempiternam . Litteras domini Frederici quondam Romanorum imperatoris , non abolitas , non

cancellatas , nec in aliqua parte sua viciatas vidimus et legimus in hec verba :

' In nomine sancte – et indiccione prescriptis '.

Set cum propter viarum discrimina et dubium terre statum ad diversas partes littera bullata

caute nequeat transportari ubi tamen eius copia necessario exhibetur , nos ad instanciam Iudeorum

Wormaciensium cedulam hanc de verbo ad verbum transcribi fecimus iuxta continenciam originalis

privilegii et ad cautelam nostri sigilli munimine roborari . . Datum . . anno Domini MCC sexagesimo . .

quinto Idus Marcii .

In quorum testimonium presens transsumptum ad supplices preces Iudeorum nostrorum in terra

et sub potestate nostris commorancium de verbo ad verbum transscribi fecimus et nostri sigilli appen

sione communiri . Datum Lechnich , crastino circumcisionis Domini .. anno eiusdem MCCC a sexagesimo .

a ) m . cc . ed .