Abteilungen

sacramenta violare presumerent . Similiter et fratribus milicie

doctrine sancte monita devotus ibidem impendens , docebat eos ,

ne subditis suis , stultis Estonibus illis , aut in decimis accipiendis

aut in aliis quibuscunque causis nimium graves existerent , ne

per talem occasionem iterum ad paganismum redire cogantur .

Venerunt a quoque ad eum ibidem nuncii Danorum de Revelis b ,

excipientes eum cum gaudio , suas c ei c tribulationes et bella

nunciantes . Similiter et Estonum nuncii de Maritima d , qui cum

Danis semper pugnabant 1 , venerunt ad eum , offerentes ei

terras ac provincias suas , sicut et Rigensibus semper offerebant 2 ,

tantum si defenderet eos a Danis et Osilianis . Et recepit eos 3 .

Post hoc e reversus est in terram Lettorum , et in Tricatua f

convenerunt Letti de tota provincia , que Tolowa vocatur , ad

eum , quibus ipse verbum Dei predixit cum leticia 4 et omnia

fidei sacramenta diligenter exposuit . Et inde procedens in

Wenden a fratribus milicie et ab aliis Theuthonicis ibidem

habitantibus devotissime receptus est , et invenit ibi Wendorum

et Lettorum maximam multitudinem . Unde mane facto , con

gregatis Lettis universis , cum leticia letam eis domini Iesu

Christi doctrinam predicavit et , sepius passionem eiusdem

domini Iesu commemorans , letos eosdem quam plurimum

letificavit 4 fidemque eorum et constantiam commendans , eo

quod sponte et absque ulla bellorum perturbatione fidem

christianam primo susceperunt g et postmodum nunquam more

Lyvonum et Estonum baptismi sacramenta violaverunt h ,

humilitatem et patientiam eorum collaudavit , qui nomen

domini nostri Iesu Christi ad Estones et ad alias gentes lete

portantes , multos de gente sua propter eandem fidem christia

nam occisos in martyrum , ut i credimus i , consorcium k trans

miserant l5 . Wendis eciam doctrine sue fidelia monita non

subtraxit 6 nec non et dominis ipsorum , fratribus milicie ,

quatinus m subditis suis leve semper iugum imponentes fideliter

cohabitarent , attentius iniunxit . Et post hoc in Sygewalde

similia pietatis documenta ministrans omni studio Lyvones , ne

deinceps neglectis baptismi sui sacramentis ad paganismum

1225 .

vgl . Act . 9 , 15

vgl . Mt . 11 , 30

a) so N ; venerant korr . aus venerunt S . b) Revalis T . c) korr . aus suis eis S ;

suas eis o (– T) . d) Maritima S T ; Maritimis o . e) Et posthoc o ; Et posthac T .

f) Tricatia S o ; Tricatua T . g) susceperint N . h) violaverint N . i) absque ullo

dubio o (– T) . k) fehlt o (– T) . l) transmiserunt o (– T) . m) quantumvis S ;

quatinus o (– T) .

1) XXVIII 2 . 7 ; s . o . S . 200 Anm . 7 . 2) XXVIII 2 . 7 ;

XXIX 1 . 4 . 3) Vgl . XXIX 1 : et recepit eos omnes ad manum

summi pontificis . Zutreffend hierüber Hausmann S . 64 Anm . 1 ;

Donner S . 94 Anm . 5 . 4) Vgl . oben S . 54 Anm . 5 . 5) S . Laak

mann , BL . 1 , 209 Anm . 1 . 6) Das . S . 207 mit Anm . 2 .