Abteilungen

maris optimam exercitum suum dividunt et per omnes vias

ac villas circueuntes multos comprehendunt et viros omnes

interficiunt , mulieres et parvulos et pecora secum abducunt a .

Aput unum castrorum b conveniunt et cum eis , qui in castro

erant , dimicantes , nonnullos c ex eis c vulnerantes interficiunt

et , pre nimia frigoris intensione castrum ipsum expugnare non

attemptantes , cum omni rapina et captivis reversi sunt per

viam suam in glacie . Et clamantibus quibusdam , quod malewa

sequeretur , et aliis festinanter euntibus ad ignem , quidam ex

eis deficientes et frigore congelati 1 ceciderunt et mortui sunt

et alii sani redierunt .

( 10) De morte regis subitanea d Woldemari . Trans

acta vero Dominice resurrectionis solempnitate miserunt

Estones ad regem Woldemarum de Ploceke e , ut f cum exercitu

veniens Rigam obsideret . Ipsi quoque Lyvones et Lettos

interim bellis deprimere , simul et portum in Dunemunde se

claudere g pollicentur . Et placuit regi consilium perfidorum ,

qui semper Lyvonensem h ecclesiam querebant i disturbare ,

mittensque in Rusciam k et Letoniam convocavit exercitum

magnum Ruthenorum atque Letonum 2 . Et postquam convene

runt omnes et parati erant et rex intraturus erat navem iturus

cum eis , subito cecidit et exspiravit et mortuus est morte

subitanea et improvisa 3 , et omnis exercitus ipsius dispersus

est et reversus est l in terram suam .

( 11) Et audientes , qui erant in Riga de familia episcopi

et fratres milicie , consilia Estonum , emerunt coggonem , mu

nientes eum in circuitu tamquam castrum et locantes in eo

viros quinquaginta cum balistis et armis , statuentes eum in

ore fluminis Dune ad custodiendum portus introitum , ne

venientes Osilienses obstruerent sicut ante . Mortuo itaque rege

pervenit verbum in Osiliam , simul et audientes balistarios et

viros armatos Dune portum custodire , Saletsam intraverunt

et ascendentes circa stagnum Astegerwe m villas Lettorum

despoliaverunt et mulieres capientes viros interfecerunt . Et

congregati sunt quidam ex Lettis , insequentes eos et com

prehensos quosdam interfecerunt n et alios ad naves fugaverunt .

Et siluit ecclesia diebus paucis , que erat exspectans adventum

sui pontificis .

1216 .

vgl . Num . 31 , 9 ; Jerem . 43 , 6

vgl . 3 . Reg . 1 , 49

April 10

vgl . Gen . 41 , 37

vgl . 1 . Mac . 3 , 27

Act . 5 , 5

vgl . 4 . Reg . 3 , 27

vgl . Jon . 3 , 6

vgl . 1 . Mac . 7 , 50

a) abducunt X (– T) ; adducunt Z . b) castrum X (– T) . c) ex eis nonn .

mit Umstellungszeichen Z . d) subetanea Z . e) Ploske M ; Plosceke N . f) über

getilgtem et Z . g) über der Zeile nachgetragen Z . h) Livoniensem X ( S o ; – T) .

i) querebant anscheinend zu querebat korr . (?) Z ; querebat X ( S o ; – T) . k) Russiam

X (– T) . l) fehlt X ( S o ; – T) . m) Astegerwi T . n) korr . aus interferunt Z .

1) Vgl . S . 82 Anm . 4 . 2) Vgl . XVI 2 . 3) Brevv . H . M .

Hal ., Litania : A subitanea et improvisa morte libera nos , domine .