Abteilungen

tantum voluntati regis obedire , quantum perdicioni fidelium

Christi deservire parati . Lethi a vel Letthigalli a , adhuc pagani ,

vitam christianorum approbantes et eorum salutem affec

tantes , ad colloquium perfidie non veniunt , muneribus eciam

sibi a Ruthenis oblatis flecti nequeunt 1 ad malum Theuthonicis

inferendum 2 .

( 4) Vocatus ad idem colloquium domnus episcopus a

legato regis , Stephane predicto , tale de consilio suorum dedit

responsum : ' Communem ' inquit , ' omnium terrarum consuetu

dinem esse constat nuncios a dominis suis destinatos eum adire

vel requirere , ad quem mittuntur , et numquam principem ,

quantumcunque humilem vel b affabilem b in occursum nuncio

rum de suis munitionibus egredi . Decet , inquam , tales et

talium nuncios nos in civitate nostra invenire , ubi a nobis et

a nostris recipi possint honestius et tractari . Veniant ergo

nichil metuentes , sed honeste tractandi .' Appropinquante die

statuto 3 Lyvones armati ad colloquium iuxta fluvium Wogene c

colliguntur . Seniores eciam de castro Holme d , tocius mali

exquisitores 4 , ad eos navigio ascendunt et applicantes ad

castrum Ykescolae e ipsos secum vocant .

( 5) De martyrio duorum neophitorum Kyriani et

Layani . Considerata igitur astucia Lyvonum Theuthonici

ascendere recusant . Sed illi ceptam viam peragunt et cum suis

compatriotis de christianorum eiectione tractant . Interim

Ykescolenses duo ex neophitis , videlicet Kyrianus f et Layanus g ,

Conradum , qui castro prefuit , rogant quam intime , quatinus h

eos congregacioni Lyvonum interesse permittat , ut visa eorum

pertinacia renunciare possint , quas contra fideles Christi

machinationes pretendant , presumentes autem de cognatorum

et amicorum numerositate terribilem inimicorum aciem adire

non formidant . Quod stultum valde Conradus animadvertens

propter multimodam Lyvonum maliciam fieri dissuasit ; sed

1206 .

vgl . 1 . Mac . 15 , 19

a) Letti vel Lethigalli M ; Letthi vel Lettgalli o ; sed Letthi T . b) am Rande

nachgetragen Z ; et aff . X (– T) . c) ad Wogam T . d) Holm T . e) so Z ; Ykes

kolam o (– T) . f) Hyrianus M ; Kyranus o (– T) . g) Laganus S . h) quatenus M ;

ut o (– T) .

1) Vgl . Brev . C ., Comm . sanctor ., de apostolis , Lectiones ... que

leg . in festis Mathie et Bartholomei , L . III ( Hom . 27 , Migne PL .

76 , 1207) ; . . . occidi possunt et flecti nequeunt . . . In den Brev .

von Hamburg und Minden steht die gleiche Predigt ( Comm . Sanc

tor ., de apostolis) , doch ist der angeführte Passus hier fortgelassen .

2) Zur Einstellung der Letten den Deutschen gegenüber s . X 12 ,

XI 7 , XII 6 , XIII 4 , XVIII 3 , XXIX 3 . Über das Verhältnis des

Chronisten zu den Letten vgl . Einleitung S . XXIII . 3) Mai 30 .

4) Brev . Bre ., Off . in oct . S . Willehadi : sed et tocius mali auctor ...