Abteilungen

Dum pia gratia vult pia premia reddere terris

Vult nova gaudia que sua gloria reddere terris

Vult nova lumina vult sua numina pandere terris

Omnia lucida cunctaque splendida pandere terris

Omnia pymetha cunctaque crimina pellere terris

Omnia sordida cunctaque morbida pellere terris

Ydola perfida vanaque delubra pellere terris

Munera Livonicis lavacri sacra vult dare terris

Irrigui sacra donaque celica vult dare terris

Optima munera premia celica vult dare terris

O pia gratia tam pia premia da pia nobis

Hec nova lumina tantaque gaudia da pia nobis

Omnia candida cunctaque splendida da pia nobis

Omnia que a bona que pia a que nova da pia nobis

Pessima vincere crimina linquere da pia nobis

Sordida tergere morbida pellere da pia nobis

Que mala spernere que bona discere da pia nobis

Optima munera celica premia da pia nobis

Gentibus hec tua pandere numina da pia nobis

Gentibus hiis lavacri dare munera da pia nobis

Laudis et hec tua dicere munia da pia nobis

Hostica prelia vincere carnea da pia nobis

Terrena spernere sydera scandere da pia nobis

Leta b trophea futuraque b gaudia da pia nobis

I

Liber
c )
primus
.
De
Lyvonia
c ).

De d primo episcopo Meynardo d .

( 1) Divina providencia , memor Raab et Babilonis , vide -

licet confuse gentilitatis , nostris e et modernis temporibus 1

vgl . PS . 86 , 4

a) O . que p . que b . mit Umstellungszeichen ; das zweite que über der Zeile nach

getragen Z . b) Eine jüngere Rand des 14 . Jh . schrieb über die drei Worte : 2 1 3 Z .

c) Überschrift aus A ( ZM) ; Livonia T ; Chronicon Livonicum vetus , continens res

gestas trium primorum Episcoporum o . d) Überschrift A ( ZM) ; fehlt N . p) nre

( abgekürzt) falsch korr . aus nris ( abgekürzt) von jüngerer Hand des 14 . Jh . s Z ; nostris X .

1) Vgl . LUB . 1 Nr . 13 : volens moderna tempora conformare

prioribus . Einleitung S . XXVII Anm . 9