Abteilungen

Eodem anno mense Maio canonicus quidam quendam suum confratrem in dormitorio

dormientem cultello miserabiliter peremit .

Hoc etiam anno in die pentecostes magna tempestas pluvie et grandinis in Thuringia

non modicam ovibus et segetibus intulit cladem .

Hoc anno Moguntinus Erphordie a festo Martini usque ad natalem Domini moram

faciens , fructum prebendarum suarum in Thuringia ibidem collectum , ad Rhenum traduci

mandavit . Celebravit et idem pontifex ibidem ordines solennes in ecclesia sancti Petri

11 . Kal . Ianuarii .

Hoc etiam anno circa Kalendas Decembris in villa Wolfesheim Iudei a numero 18 ut

dicitur sunt occisi propter quendam christianum , quem miserabiliter interemerunt ; quia

dignum videtur , ut qui sanguinem sitit , sanguis ipsius fundatur , secundum hoc propheti

cum : Cum sanguinem oderis , sanguis persequetur te .

Hoc anno episcopus Mantuanus a suis civibus occisus est .

Hoc etiam anno in die pentecostes , papa cum maxima sollempnitate beatam Elisabeth ,

filiam regis Ungarie ac Ludovici lantgravii uxorem , canonizavit .

Hoc anno Kalendis Novembris Meinhardus comes de Mylberc quendam civem Erphor -

densem cognomine Legatum , in sancta nocte ad matutinas euntem , captivum deduxit ; qua

propter Moguntinus apud imperatorem querimoniam deponens , ipsum Meinhardum impe

ratoris proscriptioni b ac sue excommunicationis sententiae b * innodari procuravit .

Anno Domini 1236 , 4 . Non . Februarii obiit Cunradus prepositus Sancte Marie in

Erphordia c . Hoc etiam anno 10 . Kal . Martii obiit Heinricus comes de Schwarzburc .

Hoc etiam anno 6 . Nonis Maii obiit Erphordie Ludewicus canonicus et custos Nuwen

burgensis . Cunrado Erphordensium preposito Arnoldus maior , prepositus Trevirensis suc

cessit ; qui veniens Erphordiam 4 . Nonas Octobris , a clero eiusdem civitatis in processione

fuit gloriose cum crucibus et cantilenis d receptus , et a decano in loco suo installatus , can -

tando interim : Alma redemptoris mater e et Te Deum laudamus .

Hoc anno Kal . Maii Marburc translatio sollempnis facta est sancte Elisabeth f .

Hoc anno 5 . Kal . Ianuarii in Fulda Iudei utriusque sexus 34 g a cruce signatis christia -

nis sunt perempti , quoniam duo ex iisdem Iudeis in sancto die Christi , cuiusdam molendi -

narii , extra muros habitantis et interim in ecclesia cum uxore sua manentis , quinque pueros

miserabiliter interemerant , ac ipsorum sanguinem in saccis cera linitis susceperant , igne

que domui supposito recedentes ; cuius rei veritate comperta , et ab ipsis reis Iudeis con

fessa , puniti sunt ut supra dictum est .

Hoc anno adeo calida fuit hiems , ut vix sedecim dies glaciales in ea computari potu -

erint , in qua et h audita sunt tonitrua 6 . Idus Martii .

Hoc anno Pragensis episcopus in mense Augusto obiit , cui scholasticus eiusdem ec

clesie succedens , electus domni Maguntini auctoritate Erphordie in ecclesia sancte Marie

ab his tribus personis , abbate Sancti Petri , decano et scholastico supradicte ecclesie confir

matus est .

Anno Domini 1237 . imperator Longobardorum pertinacem videns contumaciam , iterum

ipsis magnum superinduxit exercitum . In qua expeditione Paduanos in deditionem recepit ;

cum Mediolanensibus vero confligens , decem milia prostravit , ac mille de melioribus capti

vos abduxit , victoriaque potitus , carrochium ipsorum Romanis transmisit .

Eodem h * anno pridie Nonas Maii in Babenberc dedicatum est monasterium ab his epi

scopis , Erbipolense , Eystatense , Nuwenburgense , Merseburgense , domno papa ibidem

magnam faciente indulgentiam .

Eodem die Maguntinus ab imperatore Erphordiam veniens , sollempniter a clero sus

ceptus est . Qui proxima sequenti dominica in ecclesia sancti Petri Lutolfum in Halbersta

densem , et Bernhardum in Pragensem consecravit episcopum , cooperantibus sibi istis pre

sulibus , Merseburgense , N . Havelbergense , ac Peregrino antiquo Pragense . Aderant eciam

eidem consecrationi Hermannus i lantgravius , Bertoldus k comes de Hennenberc cum l

ceteris comitibus ac innumera plebe m propter indulgentiam illic congregata n .

1235 .

Ezcch . 35 , 6 .

1236 .

1237 .

a) excidit in 2 . b) ita corrigo ; praescriptioni 2 . b *) sententia 2 . c) erphord . 2 . d) g . c . c . et c . deest 2 . e) deest 2 .

f) presente Friderico imperatore ac tribus archiepiscopis , Maguntino , Coloniense , Bremense ; ubi etiam Dominus laudabile

miraculum ostendere dignatus est , videlicet ut de ossibus illius oleum evidentissime exsudaret addit 3 . quae contraxit 5 .

g) XXXII . 3 . h) etiam 5 . h *) hoc 2 . i) deest 2 . k) deest 2 . l) c . c . c . desunt 1 . m) plebs 1 . n) p . i . i . c . desunt 2 .