Abteilungen

5 ) a Gretsero ( l . l . p . 107 . Ludewig SS . I . p . 345 . ) ex codice Rebdor

fensi 44 ( v . supra n . 1 a . ), postea etiam a Henschenio ( Acta SS . Mart . I . p .

272 .) ex cod . Bodecensi , et Mabillonio ( Act . VI , 1 . p . 456 . ) edita est .

6 ) C . Monacensis inter Ranshofenses N . 40 . mbr . s . XIII . fol . 107 ′– 114 .

eandem fere praebet recensionem , sed ordinem mutat et quaedam de coenobio

addit Caufungensi . Praeterea f . 114 . haec de Cunegunda , quae Ranshofen

praedium possederat 45 , eiusque familia leguntur , quae a V . Cl . Föringer ex

scripta , multa continent nova et notatu valde digna :

„ 16 . Kal . Martii ordinatio Heinrici imperatoris et Chunigundis imperatricis .

15 . Kal . Martii Gisila imperatrix , mater sancti Heinrici imperatoris , obiit .

6 . Kal . Martii adventus sancte crucis in Confungen .

3 . Kal . Martii Heinricus dux , frater Chunigundis imperatricis , obiit .

Anno dominice incarnationis 1033 . indictione tertia 5 . Non . Martii domina Chunigunda

imperatrix augusta dignae memoriae obiit .

6 . Nonas Maii Theodericus Metensis episcopus , frater Chunigundis imperatricis , obiit .

6 . Nonas Maii Ermindrut abbatissa , soror eius , obiit .

15 . Kal . Iunii Gisilbertus , frater Chunigundis imperatricis , Papiae occisus obiit .

2 . Nonas Iulii Chuonradus imperator augustus , pater Heinrici imperatoris , obiit .

3 . Idus Maii Liukart comitissa , soror Chunigundis imperatricis , obiit .

Anno dominicae incarnationis 1024 . indictione septima , 3 . Idus Iulii transitus ad

translationem sancti Heinrici imperatoris . Eodem die dedicatio Confungensis

ecclesiae , quando velata est domina Chunigundis imperatrix augusta .

4 . Kal . Aprilis Dietmarus , pater abbatisse Uotae obiit .

13 . Kal . Octobris abbatissa Uota , filia sororis Chunigundis imperatricis , obiit .

2 . Idus Octobris Heinricus , filius fratris Chunigundis imperatricis , obiit .

5 . Kal . Novembris Sigefridus Kunuz comes , pater Chunigundis imperatricis , obiit .

Idus Decembris domina Hedewich comitissa , mater Chunigundis imperatricis , obiit .

Eodem die Agnes imperatrix eius consanguinea obiit ."

Iam genuina vita , in antiquis legendariis 46 et a Surio ( II . p . 60 . ),

miraculis plerisque omissis 47 , edita , ex codicibus 1 . et 3 . integra primum prodit ;

cui ex miraculis ea subiunxi , quae rebus Bambergensibus et villarum eius

regionis cognitioni aliquid lucis afferre posse videntur .

G . WAITZ .

bus , celos respersisti virtutum floribus a , fluctuanti

bus in mundo tuis assiste , procellas turbinosas ad

versantium tuis orationibus propelle , cunctos tibi

devotos , vitiis propulsis , perpetuo tuis fac gaudere

beneficiis et meritis , et omnes scribentes sive fide

lium legentes huius textum lectionis fructu non pri

ventur sue parte devotionis b . – Mundane machine

conditor humano generi per inobedienciam lapso

condolens , ut eterne vite fructus novam plantatio

nem , primitivam scilicet ecclesiam insereret , patri

archas et prophetas in mundum mittere dignatus

est , qui creditum officium quinque corporis sensi

bus , sexto quoque , qui est spiritus prophecie , my

sterium incarnationis Cristi , et omnium que de

ipso annuncianda erant predicentes , alii asperitate

vite , alii diversarum mortibus ipsi quoque prophe

tabant , famulatum suum fideliter impleverunt . Ho

rum limes Cristus eterni patris consilio pro libe

randis hominibus de intemerate virginis utero pro

cessit , ut iam inchoate plantacioni , missis per or

bem apostolis , atque de suo corpore fuso cruore ,

fabricate , novellam superedificarent ecclesiam . Que

sancte Trinitatis fide imbuta et mundata baptismi

gracia , martyres , confessores et infirmi sexus vir

gines , animo tamen constantes , primicias obtulit ;

inter quas beata Chunegundis Babenbergensis ec

clesie cum sancto Henrico , qui Romanum tenebat

imperium , sub coniugii specie inmortali sponso caste

virginitatis honore deservivit . Inde iam eius sancti

tatis merita per orbem manifesta declaracione

apparent , quia in loco , ubi sanctum corpus eius

quiescit , infirmi quacumque laborantes egritudine

sanitatem recipiunt . Ut autem ad omnia cautis

simi testes simus , veritatis amatoribus etatis nostre

succedentibus de his que scribimus curiose inda

gantibus , scilicet de vita eius , quomodo et quanto

tempore in monasterio vixerit , de obitu , de signis

quoque , largiente Domino , prout possumus explicare

volumus .

EXPLICIT PROLOGUS .

44) Ex cod . Bambergensi capitula in Rebdorfensi

omissa inseruit . 45) V . dipl . ap . Meichelbeck

Hist . Frising . I . p . 219 . 46) V . Acta SS . Mart .

I . p . 267 . 47) Mir . c . 1 – 4 . tantum exstant .

a) deest c . b) Hucusque Gr . qui addit amen .