Abteilungen

direxit , febres aegrotantium , fugato ardore , restinxit a , ydropicum , conpraesso tumore ,

sanavit , lepram discedere sacri oris virtute mandavit b , mulierem c daemonio inclinatam ,

invidentibus Iudaeis , crexit ; super aquas vero , non dehiscentibus d aquis , incessit , pro

fluvium mulieris tactu fimbriae salutaris avertit e . Multa quidem et alia fecit , quae sacra

euangeliorum narrat historia . Tamen cum multos salubri caelestique mandato restau

rasset ad vitam , tres ab infernali morte reductos vitae restituit , id est archisynagogi 1

filiam resuscitavit in domo , unicum 2 viduae surgere iussit ad portae f egressom et La

zarum 3 vocavit ex monumento .

3 . Igitur Iudaei furore succensi , falsis accusationibus circumdantes Iustum , tradi

derunt morti et crucis adfixione damnaverunt . Quem Deus pater suscitavit a mortuis

tertia die , solutis a doloribus mortis b , quoniam inpossibile erat eum apud inferos reteneri ,

sicut ait apostolus Petrus 4 . Post haec promittens Paraclytum et imbuens caelestibus doc

trinis apostolos c , victor ascendit ad caelos , venturumque se ad iudicandum , angelis

testantibos , repromittens , dicente apostolici actus historia : Hic Iesus , qui receptus est

a vobis , sic veniet , quemadmodum vidistis eum euntem in caelum .

4 . Post admirabilem igitur dominicae ascensionis gloriam , quae a , contrito dia

bolicae b malignitatis capite , mentes fidelium ad contemplanda c caelestia animavit , sancti

apostoli domini et Salvatoris nostri cum beata Maria , matre eius , in unam d congregati

domum , omnia ponebant in medio ; nec quicquam suum aliquis esse dicebat , sed unus

quisque cuncta possedebat in caritate , sicut sacer apostolicae actionis e narrat stilus 5 .

Post haec dispersi sunt per regiones diversas ad praedicandum verbum Dei .

Denique impleto beata r Maria huius g vitae cursu , cum iam vocaretur a saeculo ,

congregati h sunt omnes apostoli de singulis regionibus ad domum eius . Cumque audissent ,

quia esset adsumenda de mundo , vigilabant cum ea simul ; et ecce dominus Iesus

advenit i cum angelis suis , et accipiens animam eius , tradidit Michahelo k angelo 6 et

recessit . Diluculo autem levaverunt apostoli cum lectulo l corpus eius posueruntque m

illud in monumento et custodiebant cum , adventum Domini praestolantes . Et ecce

iterum adstetit eis Dominus , susceptumque corpus sanctum in nube deferri iussit in

paradiso , ubi nunc resumpta anima cum electis eius exultans , aeternitatis bona nullo

occasura fine perfruetur .

5 . Crux dominica , quae ab Helena augusta reperta est Hierusolymis , ita a . 7 quarta

et sexta feria adoratur . Huius reliquias et merito et fide Helenae conparanda regina

Radegundis expetiit ac devote in monasterium Pictavensim b , quod suo studio constituit c ,

Act . 1 , 11 .

Capp . 2 – 6 . 1a . 2 . 3 .

Cap . 2 . a) restrinzit 3 ; restrixit p . b) sanavit 3 . c) a add . 3 . d) discissentibus 3 .

e) evertit 3 . f) portam et L . 3 .

Cap 3 . a) soluti 1a , corr . m . al . b) mortuis 3 . c) apostolis 1a .

Cap 4 . a) quo 3 . b) om . 2 . c) contemplandam 3 . d) unum 3 . e) n . a . 3 ;

a . m . s . XII . superscr . 2 . f) beatae Mariae 3 . g) cursum h . v . 3 . h) c . s . om . 3 . i) venit 2 .

k) Michael 2 ; Michaeli 3 . l) lecto 1a . m) et posuerunt 2 .

Cap . 5 . a) sita 2 . b) Pictavense 2 ; Pictavensium 3 . c) constituerat 3 .

1) Luc . 8 , 41 . 2) Luc . 7 , 12 . 3) Cf . Ioann . 12 , 17 . 4) Act . 2 , 24 . 5) Cf .

Acta 4 , 34 . 6) Gregorius libello Pseudo - Melitonis de transitu Mariae ( Bibl . Max . Patr . II , 2 ,

p . 214 ,) usus est : Et haec dicens Dominus tradidit animam sanctae matris nostrae Mariae

Michaeli archangelo suo . – – Et posuerunt eam in monumento novo et clauserunt sepul

chrum . – – Et statim cum haec dixisset Dominus , elevatus in nube receptas est in coelum ,

et angeli cum eo , deferentes beatissimam Dei genitricem Mariam in paradisum Dei . 7) De

cruce dominica ab Helena reperta v . Rufin . X , c . 8 ; Sulpic . chron . II , e . 34 ; Theodosius , De

terra sancta c . 5 ; Greg . H . Fr . I , c . 36 .