Abteilungen

PIPPINI REGIS CAPITULARE VERNENSE

DUPLEX a . 755 .

Constitutiones Vernensis conventus auxilio codicum 1) bibl . Vatica

nae Palatini Nro . 577 . saec . VIII . exeuntis vel IX . ineuntis fol . 71 . sqq .

2) Vaticani Nro . 3827 . saec . XI . olim S . Petri Bellovacensis fol . 1 . 2 .

3) regii Parisiensis inter Supplementa latina Nro . 75 . saec . X . re

cognovimus , quum Sirmondus eas ope codicis eiusdem Bellovacensis et

S . Vincentii Mettensis edidisset . Editio optimo quidem iure prae

cipue codici Palatino innisa , eo praecipue ab anterioribus discedit ,

quod et textum restitutum exhibeat , et capitulare anterius capitibus

duodecim absolvat ; posterius in capp . codicis Bellovacensis 13 – 25

et in Parisiensi ( quocum Mettensis congruit) adservatur .

755 . Jul . 14 .

Incipit synodus Verno palatio facta a .

Sufficerant quidem b priscorum patrum regulae sanctae aecclesiae catholicae rectissimae

normae ad mortalium correctionem prolatae , si earum sanctissima iura perseverassent

inlaesa . Sed quia emergentibus causis quibusdam non congruis , temporaque c inquieta

supervenientes , contigit nonnulla ex hac re neglegentia faciente fuisse intermissa , ideoque

gloriosissimus atque d relegiosus inluster vir , Francorum rex Pippinus , universos paene

Galliarum episcopos adgregari fecit ad concilium Vernus e palatio publico , recuperare ali

quantisper f cupiens instituta canonica . Et quia g facultas modo non subpetit ad integrum ,

tamen aliqua ex parte vult esse correctum quod aecclesiae Dei valde cognoscit esse con

trarium . Et si tempora serena spatiaque h tranquilla divinitus fuerint ei conlata , cupit

ad plenum secundum sanctorum canones , plenius opitulante divina gratia , melius , per

fectius , integraeque i inantea conservare . Et cum ita factum fuerit , cessent haec k quae

necessitate cogente ex sacris canonibus remissius l sunt excerpta m , maneantque praefata

iura canonica firmissima integra atque intemerata . Tamen interim quod melius possu

mus , haec inconvulsa atque inviolata esse cupimus . Ipsarum enim rerum , quae pro nostra

aemendatione communae sunt prolata , per distincta capitula subter tenuntur n inserta . Dat .

2 o . Idus Iulii , anno quarto regnante domno p nostro Pippino gloriosissimo rege .

1 . Capitulo . Ut episcopi debeant per singulas civitates esse .

2 . Episcopos quos q in vicem metropolitanorum constituimus , ut ceteri episcopi

ipsis in omnibus oboediant secundum canonicam institutionem , interim quod secundum

canonicam constitutionem hoc plenius emendamus .

3 . Ut unusquisque episcoporum potestatem habeat in sua parrochia tam de clero

quam de regularibus vel saecularibus , ad corrigendum et emendandum sęcundum ordi

nem canonicam r spiritale s ut sic vivant , qualiter Deo placere possint .

4 . Ut bis in anno synodus fiat . Prima synodus mense primo , quod est Martias

Kalendas , ubi t domno rex iusserit u , eius praesentia . Secunda synodus Kalendas Octubris ,

aut ad Sessionis 1 vel aliubi ubi ad Martias Kalendas inter ipsos episcopos convenit . Et

illi episcopi ibidem conveniant , quos modo vicem metropolitanorum constituimus . Et

a) ita 2 . Incipit concilium quod factum fuit ad palatium uernis 3 . deest 1 . b) quidam 2 . 3 . c) t . quam 1 .

d) a . deo r . 2 . e) uerno 2 . uernis 3 . f) aliquantis pro 1 . g) deest 1 . h) spatia quam 1 . i) integrae

quam 1 . k) cessent . Haec 1 . 2 . l) remisius 1 . m) excerpta . maneant 1 . 2 . n) ita 1 . 2 . teneantur corr .

tenentur 3 . o) V . 2 . 3 . p) IIII . regni suprascript . glorios . pippino rege 2 . IIII . suprascripti g . pippini regis 3 .

q) modo ed . r) canonicum 2 . 3 . ed . s) spiritalem 2 . 3 . t) ubicumque 2 . 3 . u) i . in e . 3 .

1) Suessionis , Soissons .