Abteilungen

pugnaturi machinas bellicas generis diversi aptavere . Nec minus qui in urbe erant ,

ad resistendum sese expediebant . Pugnatum est tandem octo ferme continuis diebus .

At cives cum viderent nulla a suis extrinsecus suffragia mitti , nec iugis praelii pondus

se tolerare posse a , consilio inito indempnes et intacti hostibus cessere . Urbem aperue

nint , et sese Lothario victi obtulerunt .

102 . Quibus peractis , rex ad urbem tuendam , reginam Emmam in ea reliquit

Ipse cum exercitu Laudunum rediit , suos etiam ad sua redire permisit . Tantae benivo

lentiae favore apud eos usus , ut repetito itinere se ulterius ituros si iuberet polliceren

tur ; et neglectis pro tempore domibus et natis , cum hoste comminus dimicaturos .

Lotharius interea apud suos deliberabat , utrum potius foret sese ulterius ire , armisque

et viribus totam Belgicam sibi subiugare , an residendo Virduni , per legatos habitis sua

sionibus , mores hostium ad suum animum informare . Si enim eos ferro vinceret , cum

id sine multo sanguine fieri non posset , cogitabat in posterum minus eis credendum ,

eo quod amicorum labem eis intulerit . Si vero per benivolentiam reversuros expectaret ,

eavendum putabat , ne in tanto otio , hostes insolentiores redderentur .

103 . Dum haec multa consultatione ventilaret , Belgicae dux Teodericus , necnon et

vir nobilis ac strenuus Godefridus , Sigefridus quoque vir illustris , Bardo etiam et Go

zilo fratres clarissimi et nominatissimi , aliique principes nonnulli , latenter pertemptant

Virdunum irrumpere , eamque a Gallis b evacuare . Factisque insidiis , negotiatorum

claustrum , muro instar oppidi exstructum , ab urbe quidem Mosa interfluente seiunctum ,

sed pontibus duobus interstratis ei annexum , cum electis militum copiis ingressi sunt .

Annonam omnem circumquaque milites palantes advectare fecerunt . Negotiatorum quo

que victus in usum bellicum acceperunt . Lignorum trabes ex Argonna 65 aggregari

iusserunt , ut si ab hostibus extra machinae muris applicarentur , ipsi quoque interius

obtinentibus machinis obstare molirentur . Grates quoque viminibus et arborum frondi

bus validas intexuerunt , machinis erectis , si res exposceret , supersternendos c . Sudes

ferro acuminatos , et igne subustos , ad hostes transfodiendos quamplures aptaverunt .

Missilia varii generis per fabros expediere . Funium millena volumina ad usus diversos

convexerunt . Clipeos quoque habendae testudini ordinandos , instituerunt . Preterea

centena mortis tormenta non defuere .

104 . Nuntiantur haec Lothario . Qui tantum facinus accidisse acerrime indignatus ,

exercitum dimissum revocavit ; et sic cum decem milibus pugnatorum Virdunum petiit ,

atque adversarios repentinus aggressus est . Primo impetu , sagittarii d contra hostes ordi

nati sunt . Missaeque sagittae et arcobalistae cum aliis missilibus tam densae in aere

discurrebant , ut a nubibus dilabi , terraque exsurgere viderentur . Horum contra impe

tum , testudinem ante se et super capita hostes muro aptavere ; in quam relisa missilia ,

ictu frustrato decidebant . Hoc impetu facto Galli circumquaque obsidionem disposuere ;

fossisque praeruptis , obfirmaverunt castra , ne si ad incautos adversarii prosilirent , acces

sum facilem invenirent .

105 . Quercus proceras radicitus succisas , ad machinam bellicam extruendam advexe -

runt . Ex quibus quatuor trabes tricenorum pedum , straverunt solo , ita ut duae in lon

gum proiectae , et decem pedum intervallo distinctae , duabus aliis per transversum

eodem intervallo superiacentibus cohererent . Longitudinis et latitudinis spatium , quod

intra commissuras earum tenebatur , decem pedum erat . Quicquid etiam a commissuris

extra proiectum erat , simili modo decem pedibus distendebatur . In harum trabium

ponamissuris , quatuor sublicas quadragenorum pedum , quadrato quidem scemate , sed

procero , aequo spatio a se distantes , adhibitis trocleis erexerunt . Transposueruntque

bis per quatuor latera , festucas decem pedum , in medio scilicet , et in summo , quae

traduetae , sublicas sibi fortiter annecterent . A capitibus vero trabium , quibus sublicae

nitebantur , quatuor trabes eductae , et pene usque ad festucas superiores obliquatae ,

sublicis iungebantur , ut sic ex eis machina extrinsecus firmata , non titubaret . Super

festucas quoque quae in medio et in summo machinam conectebant , tigna straverunt .

vuae etiam cratibus contexerunt , super quas dimicaturi stantes , et eminentiores facti ,

Virduni * invasio *

a Belgis . 985 ?

65

Repetito * Virduno *

a Lo - thario .

Coinpo - sitio **

cuius - dam ma -

chinae ** bellicae .

*) V , in abscisa . **) Com , m abscisa . a) p . paucosque multitudini cedere deleta . b) ab hostibus corr .

a gallis . c) supersternendas 1 . d) sagitarii 1 .

65) silva ab occidente Virduni .