Abteilungen

2
.
ANNALES
VEDASTINI
.

Anno Domini 874 . a

Karolus rex Andegavis civitate Nortmannos obsedit , sed pessimorum consilio

acceptis obsidibus inlesos abire permisit . In illis etiam diebus plaga locustarum facta

est . Anno Domini

875 .

Hludovicus imperator obiit . Karolus rex Italiam perrexit , et pars maxima

multitudo eiusdem provintiae eum cum pace excepit . Sed Karlomannus nepos eius

cum exercitu veniens , iter illius inquietare conatus est , sed nuntiis intercurrentibus

ad colloquium mutuum devenerunt . Et pace inter eos acta , Carlomannus reversus est

in terram suam . Karolus vero iter quod arripuerat pertendere studuit , donec Ro

mam ad limina beati Petri pervenit , ibique ab Iohanne papa honorifice susceptus .

Anno Domini

876 .

Karolus rex die nativitatis Domini nostri a praedicto Iohanne papa accepit be

nedictionem imperialem , multisque muneribus honoravit sanctum Petrum et praedi

ctum papam , atque dehinc benedictione apostolica percepta remeavit in Franciam .

Mortuo dehinc Hludovico fratre suo , pessimo usus consilio , regnum ipsius , quod suis

filiis pater reliquerat , invasit , et Aquisgrani palatium cum multitudine venit , sed non

ita ut debuit . Inde Coloniam perrexit At Hludovicus nepos eius ad eum legatos mi

sit pacis gratia , sed quod petierunt non impetrantes , ad eum a quo missi sunt rediere .

Unde instinctu diabolico utrique Karolus , imperator et Hludovicus rex bellum inter se

mandavere Andarnach . Cumque simul convenirent , iudicio Dei cessit victoria Hludo

vico , multique Franci nobiles ibi capti atque interhempti sunt . Karolusque imperator

inde fugiendo rediit in regnum suum . Actum est autem hoc proelium Nonis Octobr .

indictione 10 a .

Interim dum haec aguntur , Dani sue Nortmanni piraticam exercentes , Sequa

nam ingressi incendiis et occisione regnum Francorum crudeliter devastabant . Con

tra quos Karolus exercitum dirigit , sed nil utiliter egere . Unde de redemptione re

gni cogitare coepit . Anno Domini

877 .

Misitque legatos qui cum Normannis tractarent , ut munerati e regno eius abi -

rent . Et facta pactione spoliantur aeclesiae , et omne regnum ad hoc tributum dat , ut

ab hac liberarentur clade . Et dum in his principes regni occupantur , Karolus impe

rator ad hoc negotium perficiendum Hludovicum filium suum delegit in regno cum

suis primoribus relinquendum , et iterum iter parat quo Italiam pergeret , et inde ad

limina beatorum apostolorum . Contra voluntatem denique suorum cum coniuge ite

rum Italiam ingressus est , Papiaeque civitati Iohannes papa ei occurrit ; ibi se mutuo

salutaverunt . At hii qui in Francia remanserant , dato tributo Danos e regno abire

coegerunt Et dum domnus apostolicus et imperator Papiae b civitati inessent , nun

tiatur Karlomannum imperatorem cum manu valida superveniri . Unde commotus im

perator , videns non habere se unde ei resisteret , praedictus papa munera quae impera

tor transmiserat sancto Petro ei dedit ; inter quae et crucifixum aureum , qualis non

fuit ab ullis regibus factus . Ipse vero per alpes Provintiae in Franciam repedare vo

lens , ut dicitur a quodam Sedechia Iudaeo potionatus , in loco qui dicitur Mantua intra

alpes posito decessit a seculo 2 . Non . Octobr . indictione 11 c anno aetatis . suae 54 .

regni vero 37 . imperii autem 2 . Corpus vero eius in eodem loco et regio in loculo

a) cod . DCCCCLXXIIII . et ita deinceps . b) pipię codex . c) numerus erasus .