Abteilungen

Illis in b temporibus stupendum quid crevit ,

Mundoque mirabilis truffa inolevit ,

Nam sub boni specie malum sic succrevit .

Arte quidam b * magica ista late sevit :

' Nycolaus famulus Christi transfretabit ,

Et cum innocentibus Ierusalem intrabit .

Mare siccis pedibus securus calcabit ,

Iuvenes et virgines caste copulabit

Ad honorem Domini tanta perpetrabit ,

Quod pax , iubilacio , Deo laus sonabit .

Paganos et perfidos omnes baptizabit ,

Omnis in Ierusalem carmen hoc cantabit :

Fax est nunc christicolis , Christus proximabit ,

Et redemptos sanguine mire collustrabit ,

Nycolai pueros omnes coronabit '.

Aures cunctis pruriunt , virgines ornantur ,

Annos infra sedecim euangelizantur .

Concurrentes pueri certant , ut sequantur

Et rubrum mare videant d ; casso consolantur .

Ungarus , Theutunicus , Francus sociantur ,

Boemus , Lombardicus Brittoque conantur .

Flandria , Westfalia , Durinch e federantur ,

Friso cum Norwagia , cuncti conglobantur .

Prurit pes et oculus , pueros venantur

Illi de Prandusio , virgines stuprantur ,

Et in arcum pessimum passim venumdantur .

Risum luctus occupat , digne lamentantur .

Plorant matres ut Rachel , nati morti dantur .

Vanitates hauriunt pueri , fraudantur .

Mundus vanitatibus sordet et stupescit ,

Verum spernit populus , clerusque tabescit .

Adulacionibus quisque dum consuescit ,

Fax , fides , concordia stabiliri nescit .

Omnis homo laudibus effert hoc preclare

Augens , quod debuerat pocius f increpare .

Propheta nos redarguit , qui videmur stare ,

Nutantes ypocrisi scimus colorare ,

Pulvillos consuere et cervical dare 1 .

Large consuescere voluit et amare .

Porro cesar inclitus natos tres habebat ,

Heinricum , qui Apulis totum se credebat ,

Chunradumque Suevie ducem , quem transfixit

Faber adulterio , hicque brevi h vixit .

Tercius in filiis Philippus donatur .

Heinricus , imperio qui et prosperatur ,

Iungitur hinc Apule i . 2 , per quam generatur

Puer de Apulia qui cognominatur .

Mediolanum denuo huic contrariatur

De probrosis ficubus 3 ulcisci se conatur

Cesaris in filio ; tandem superatur .

Plus quam pater filius in his debachatur 4 .

Hic vide peregrina - cionem puerorum et

qualiter per incan - taciones sunt

decepti a . Hic est carmen quod

ubique cantabatur .

Talis devocio ante hec non c est audita .

Conclusio .

xeratg mortem tam strennui imperatoris .

Cogitaverunt de substitucione .

1194 .

a) deest 1 . b) deest 2 . b *) quidem 1 . 2 . c) deest 1 . 2 ; addidit Rauch . d) rumare viderant 1 . 2 ; emendavit Waitz .

e) Ourinch 1 . 2 . f) post 2 . g) ecclesiastis luxurat 1 . 2 ; cf . supra v . 221 . h) breve 1 . 2 . i) Apulie 1 . 2 .

1) Cf . Ezecb . 13 , 18 ; sed quae sequuntur non intelligo . 2) Constantiae , iam a . 1186 . 3) V . v . 226 .

4) Mera fabula .

Primum ecclesia lu -