Abteilungen

Hic equidem Balduinus comes 52 potenter et viriliter Flandriam et Hanoniam possedit ,

et pro nimia avunculi sui Henrici 53 regis Francorum iuventute Franciam procuravit , et ex

uxore sua Richelde duos suscepit filios , Arnulphum scilicet primum et Balduinum secundum ,

qui post nimios labores in nimia iniquitate a Flandria exheredati fuerunt , et comitatum

Hanoniensem sibi in proprietatem retinuerunt . Dum vero Balduinus comes cum uxore sua

Richelda et Flandriam et Hanoniam possideret , ipsa Richeldis , mulier astuta , videns primo

rum puerorum suorum , quos a comite Hermanno susceperat , in corpore debilitatem 54 , ulti

mosque pueros quos a comite Balduino susceperat , maiori amplectens dilectione , primorum

puerorum filium in clericum filiamque in sanctimonialem ordinari fecit , effecitque quod ipse

filius clericus episcopatum Catalanerisem 55 adeptus est . Perfecitque ipsa Richeldis comitissa

cum viro suo Balduino , mediante coemptione et viribus prevalentibus apud primos pueros ,

quod totum comitatum Hanoniensem tam in allodiis quam in feodis et iusticiis sibi in pro -

prietatem acquisierunt . Terram enim in comitatu Hanoniensi et Valencenensi sitam , que

tunc temporis allodium erat , sub principum et nobilium testimoniis adepti sunt , feoda vero

que ab imperatore Romanorum tenebantur , scilicet abbatiam , advocatiam Montensis ecclesie ,

et iusticiam comitatus perdominum imperatorem Romanorum susceperunt . Sicque Balduinus

comes Flandrie cum Richelde uxore sua comitatum Hanoniensem proprie et hereditarie

possedit .

Balduinus equidem sepedictus dum Flandriam et Hanoniam possidebat , ammonitu

divino animatus , cenobium Hanoniense reedificavit , suisque bonis propriis tam in Flandria

quam in Hanonia ditavit 56 ; cum olim a Hunis destructum fuisset , et eius bona in manus

alienas ita devenissent quod omnino ab illa ecclesia * alienata essent , que quidem bona post

eius decessum Richeldis comitissa et eius filius Balduinus conferendo eidem ecclesie allo

dium suum Montinium 57 in Brabantia ampliaverunt .

Balduinus sepenominatus , princeps illustris et potens , comes Flandrie et Hanonie ,

fratrem habebat , sed non germanum 58 , Robertum nomine , agnomine vero Frisonem , quia

in Frisia adultus fuit . Hic quidem nulla patrimoniorum participatione de iure gaudere

debebat 59 . Attamen per eius iniustam reclamationem et versutiam , nimia Flandrie et

Hanonie evenerunt excidia . Contigit enim ipsum Balduinum comitem apud Aldenardam 60

usque ad mortem egrotare , qui infirmitate oppressus , omnium ecclesiarum Flandrie omnia

sanctorum corpora omnesque sanctorum reliquias ad se apportari iussit , omnesque fideles

suos ad se invitavit . Quibus congregatis , de eorum consilio Flandriam Arnulfo primo filio ,

Hanoniam Balduino secundo filio suo assignavit 61 ; ita quod si alterutrum eorum decedere

contingeret , alter in utroque comitatu succederet . Unde ipsis filiis , tamquam iustis here

dibus , ab universis patris fidelibus fidelitates et hominiorum securitates , tactis predictorum

. sanctorum corporibus et reliquiis prestite fuerunt , sed male a quam pluribus observate .

Verum quia predicti filii pro corporum suorum parvitate et nimia iuventute 62 ad terras suas

regendas non sufficiebant , pater eorum sepedictus Balduinus Arnulphi primogeniti et totius

Flandrie procurationem fratri suo Roberto Frisioni sub intentione bona commisit , cum idem

Robertus et Arnulpho et Balduino hominium et iuramentum fidelitatis exhibuisset , que

postea ipse Robertus Dei sui oblitus penitus infregit . Balduini equidem sepedicti principis

* fol . 2 .

52) Non quidem Balduinus Montensis Flandriam

procuravit , sed pater eius Balduinus Insulanus . B .

53) minime , sed Philippi . 54) Cf . Flandr . gener .

cap . 12 : – filium , quem vitricus eius Balduinus , pro

nimia simplicitate minus seculo idoneum , clericatu et

Catalaunensi episcopio sublimare procuravit , eius

hereditate ita sibi usurpata . 55) Rogerius episeo

pus Catalaunensis a . 1042 – 1066 . 56) Diploma

Balduini I . a . 1065 . legitur in Gallia christ . III .

pr . 82 et Duvivier Recherches sur le Hainaut ancien ,

p . 402 sqq . Nr . LI . 57) Montignies – lez – Lens ,

arr . de Mons , cant . de Lens . Diploma Balduini II .

post mortem matris hac de donatione a . 1086 con

fectum invenitur apud Duvivier l . c . p . 444 sqq .

Nr . LXX . 58) imo germanum , sed natu minorem . B .

59) V . hac de re memorandum locum in annalibus

Lamberti ( SS . V , 180 sq .) ad a . 1071 : in comitatu

Balduwini eiusque familia id multis iam seculis serva

batur quasi sancitum lege perpetua , ut unus filiorum ,

qui patri potissimum placuisset , nomen patris acciperet

et tocius Flandriae principatum solus hereditaria suc

cessione obtineret , ceteri vero fratres aut huic subditi

dictoque obtemperantes ingloriam vitam ducerent , aut

peregre profecti , magis propriis rebus gestis florere

contenderent , quam desidiae ac socordiae dediti ,

egestatem suam vana maiorum opinione consolaren

tur . Hoc scilicet fiebat , ne , in plures divisa pro

vincia , claritas illius familiae per inopiam rei fami

liaris obsoleret . 60) Audenaarde ad Scaldim fl .

61) Aliter de partitione Hermannus Tornacensis apud

D ‘ Achery Spicil . ( ed . 2 .) II , 892 inter Robertum et

Balduinum facta . 62) Secundum Flandriam gene

rosam SS . IX , 321 Arnulfus quum pater Balduinus

moreretur quindennis erat .