Abteilungen

Codices A .

revallensis abbas obeunt . Anastasius papa qui

et Chuonradus eodem anno ordinatur et de

fungitur 31 .

1154 . Anastasio pape Adrianus succedit .

1155 . Fridericus rex Romam veniens im

perator efficitur . Cometes visa est 3 . Non .

Mai . Heinricus Ratisponensis episcopus 5 .

Idus eiusdem obiit , cui Hartwicus in episco

patu succedit . Fridericus a imperator ducem

Saxoniae Heinricum in ducatu Bawariae contra

Heinricum ducem patruum suum ascivit 32 .

1156 . Fridericus imperator uxorem duxit

Beatricem filiam Reginoldi comitis , repudiata

filia Diepoldi marchionis quam prius habue

rat b uxorem . Otto c palatinus comes obiit 33 .

Bergense cenobium 34 per Admuntenses sub

domina Regillinde abbatissa ad spiritalem or

dinem reformatur .

1157 . Imperator Fridericus Boloniam

adiit . Dissensio inter papam Adrianum et im

peratorem Fridericum oritur . Heinricus co

mes de Wolfrathusen obiit 35 . Domnus Iohan

nes ex Admuntensi monacho Chotewigensium d

abbas efficitur .

1158 . Imperator Fridericus urbem Medio

lanum obsedit , et ad deditionem cives eius

coegit ; in qua obsidione e Anshelmus f Raven

nas episcopus obiit g . Ekkebertus h comes oc

ciditur . Hoc anno Otto Frisingensis epi

scopus obiit , et Adalbertus pro eo eligitur .

Mediolanenses iterum rebellant .

1159 . Adrianus papa Kal . Sept . obiit . Quo

mortuo de ordinando papa dissensio facta est .

Octavianus cardinalis i a parte cesaris consti

tutus Victor dicitur , Rulandus cancellarius ab

universali ecclesia electus Alexander vocatur k .

1160 . Crema castellum Mediolanensium

ab imperatore capitur et destruitur . Arnol

dus archiepiscopus Moguntinus a civibus occi

ditur in monasterio sancti Iacobi .

1161 . Pridie Idus Februarii luna tertia de

cima ultra solitum illustrata , et subito in sum

ma celi serenitate tetro igneo sanguineoque

colore vicissim per 5 fere horas respersa ,

paulatimque in pristinum splendorem circa

mane revertitur l . Heinricus dux Karinthie

periit in Ionio mari ; pro m quo Hermannus

frater eius ducatum gerit Pilgrimus n patri

Codices B .

hardus . Anastasius papa eligitur et eodem

anno defungitur .

1154 . Anastasio papae Adrianus papa suc

cessit .

1155 . Fridericus rex Romam veniens im

perator efficitur , et augustus appellatur . Co -

metes visa est 3 . Nonas Mai . Heinricus Ra

tisponensis episcopus obiit , cui Hartwicus suc

cedit . Fridericus imperator ducem Saxoniae

in ducatu Bawariae contra Heinricum patruum

suum ascivit 32 .

1156 . Fridericus imperator uxorem duxit

Beatricem filiam Reinoldi comitis , repudiata

filia Diepoldi marchionis quam prius habuerat .

Bargense monasterium per Admuntenses in

stituitur sub domna Regilinde abbatissa . Otto

palatinus comes obiit .

1157 . Dissensio inter papam Adrianum et

Fridericum imperatorem oritur . Heinricus co

mes de Wolfrathusen obiit . Domnus Iohan

nes ex Admuntensi monacho fit abbas Chot

wicensis .

1158 . Fridericus imperator Mediolanum

obsedit et in deditionem coegit ; ubi etiam

Anshelmus Ravennas episcopus moritur . Eki

bertus comes occiditur . Otto Frisingensis

episcopus obiit , pro quo Albertus eligitur .

Mediolanenses iterum rebellant .

1159 . Adrianus papa obiit , quo mortuo

de ordinando papa dissensio facta est . Octa

vianus a parte cesaris constitutus , Victor

dictus est ; Rulandus vero cancellarius ab

universali ęcclesia electus , Alexander voca

tus est .

1160 . Crema castellum Mediolanensium

ab imperatore Friderico obsessum , capitur et

destruitur . Arnoldus Maguntinus archiepisco

pus a civibus occiditur in monasterio sancti

Iacobi .

1161 . Pridie Idus Februarii luna tertia de

cima ultra solitum illustrata , per 5 fere horas

diversos habuit colores . Engilbertus comes

Hallensis obiit . Heinricus dux Carinthiae periit

in Ionio mari . Pilgrimus patriarcha obiit , pro

quo Oulricus .

31

32

35

a) Fridericus – ascivit desunt 1 . b) habuit 1 . c) Otto – reformatur desunt 1 . d) Cholw . 2 . e) deditione 2 .

f) Anseimus 1 . g) moritur 2 . h) Eccibertus occ . 2 . i) papa 2 . k) A . papa v . 2 . l) Eng . H . c . o . hic ponit 2 .

m) pro – gerit desunt 2 . n) Pilgrinus 2 .

31) Electus Iul . 9 . obiit 1154 . Dec . 3 . 32) a . 1154 . v . Meiller Babenb . Regesten p . 224 . 33) po

tius 1155 . m . Augusto . 34) dioec . Eichstetensis . 35) a . 1158 . secundum alios .