Abteilungen

GODESCALCI CARMINA .

1 . Godescalci vita etsi a plurimis atque optimis scriptoribus 1 subtiliter est exposita ,

tamen mihi hoc loco retractanda est , qui ab eorum iudicio non nihil discedam . Sed ne

longius necessario evager neque minutias arroganter producam , singulas res componam

non continua narratione , sed summatim ut in indice . Verbis utar , quoad fieri poterit ,

auctorum .

822829 ( 1) Godescalcus , filius Berni , comitis Saxonis , monasterio Fuldensi herede

instituto , in ipsa pueritia deo offertur ; Hrabanus Maurus , abbas Fuldensis , eum

invitum attondet et vitae monasticae violenter mancipat 2 .

1) Scripserunt de eo inde ab Usserio ( Gotteschalci et praedestinatianae controversiae historia ,

Dublinii 1631) Gilberto Mauguin ( Vindiciae praedestinationis et gratiae , Lutetiae 1650) Cellotio ( Historia

Gotteschalci praedestinatiani , Parisiis 1655) permulti ; honoris causa sunt nominandi : Maurini ( Histoire

litéraire de la France V 352) Duemmler ( Geschichte des ostfr . Reiches 2 I) F . Monnier ( De Gothescalci et

Ioh . Scotti controversia , Parisiis 1853) C . v . Noorden ( Hinkmar , Bonnae 1863) Friedrich ( in Allgemeine

deutsche Biographie IX 493) H . Schroers ( Hinkmar , Friburgi Brisgoiae 1884) . Mihi ipsi paulo copiosius

erat disserendum , cum inveterati errores corrigebantur . 2) Hatto ad Otgarium ( cf . n . 6) ; Hrabanus

de oblatione puerorum ( Migne 107 , 419440) Mabilione interprete ( Annal . XXX 30) ; Hincmarus de una

deitate ( Migne 125 , 578) ; nomina fratrum Fuldensium in libro confraternitatum Augiensium ( ed . Piper II

150 , 24 , ubi Gotescalc inter monachos post Eigilum abbatem receptos legitur) . Simul cum puero etiam

eius hereditatis portionem monasterio esse oblatam per se patet ( cf . J . N . Seidl Die Gottverlobung ,

Monachii 1872 , et E . Loening Geschichte des deutschen Kirchenrechts II 398) et Hatto testatur . Confestimne

attonsus sit an , ut Heiricus ( cf . supra pag . 421) , aliquot annis post oblationem , ignoramus . Mores eius

atque indoles inimicissime ab Hincmaro describuntur : eo teste erat habitu monachus , mente ferinus ,

quietis impatiens et ( vocum novitate delectans ac SS . XIII 500) inter suos mobilitate noxia singularis

( Migne 125 , 84 et SS . XIII 500) ; corpus lavare noluit ( cf . infra ad n . 23) . . antea enim , sicut illi

testantur , inter quos conversatus erat , turpissimus ( Migne 126 , 70) ; nova et antea inaudita canaeque

orthodoxorum intelligentiae contraria adinvenire ac proferre ab ineunte aetate suae vitiosae indolis

delectabiliter staduit et in eodem studio permansit ( Migne 125 , 475) ; ab ineunte aetate semper vocum

novitates exquisivit et adhuc semper inquirit , quatenus talia dicens , quae nemo alius ( scripsi , aliud

Sirmondus) dicit , innotesci , et si ( sic recte Sirmondus) non de bonis , vel de pessimis possit ( Migne

125 , 587) ; ut arrepticius , cum quid rationabiliter responderet non habuit , in contumelias singulorum

prorupit ( Migne 121 , 1027) ; quae Gothescalcus , alter videlicet pro modulo suo Simon magus , in scriptis

suis frequenter posuit , spiritu furioso exagitatus , exaltato corde et elatis oculis ( Migne 125 , 495) ;

deliramenta maniatici ( Migne 125 , 613) ; talia dicit et facit , in quibus evidenter cognoscitur aut

daemoniacus esse aut maniaticus ; et scitis , quoniam mania esse non solet absque daemone ( Migne