Abteilungen

Iste sacer domini qui post servavit ovile ,

Legitimi fuerat germinis ante pater :

Cuius posteritas atavo confisa patrono ,

Hoc cupit in sancto ponere membra loco .

Pippini hic proles Adheleid pia virgo quiescit ,

Quam simul et reliquas , sancte , tuere , pater .

XXII .

EPITAPHIUM HILDEGARDIS REGINAE .

Aurea quae fulvis rutilant elementa figuris ,

Quam clara extiterint membra sepulta docent .

Hic regina iacet regi praecelsa potenti

Hildegard Karolo quae bene nupta fuit .

Quae tantum clarae transcendit stirpis alumnos 1 ,

Quantum , quo genita est , Indica gemma 2 solum .

Huic tam clara fuit florentis gratia formae ,

Qua nec in occiduo pulchrior ulla foret .

Cuius haut tenerum possint aequare decorem

Sardonix Pario , lilia mixta rosis 3 .

Attamen hanc speciem superabant lumina cordis ,

Simplicitasque animae interiorque decor .

Tu mitis , sapiens , solers , iocunda fuisti ,

Dapsilis et cunctis condecorata bonis .

Sed quid plura feram ? cum non sit grandior ulla

Laus tibi , quain tanto complacuisse viro !

Cumque vir armipotens sceptris iunxisset avitis

Cigniferumque Padum 4 Romuleumque 5 Tybrim ,

Tu sola inventa es , fueris quae digna tenere

Multiplicis regni aurea sceptra manu .

Alter ab undecimo iam te susceperat annus 6 ,

Cum vos mellifluus consotiavit amor 7 ;

5

10

783

5

10

25

20

8 menbra Pa . 9 adeleid Pa .

[ XXII] 1 que , fultis Pa . 2 membra Pa . 4 Karolo corr . in Karlo Pa . 5 clare Pa .

8 Qua non occiduo Ch . Me . Browerus 9 haud Ch . Brow . possunt Ch . Br . 13 iucunda Pa .

18 Liniferumque Ch . Bar . Meur ., Civiferumque Me ., Cycniferumque Brov . tybrum Pa ., Tibrim Br .

19 fieres Br . 21 – 22 om . CA . Meur .

1) Cf . Einharti vitam Caroti M . c . 18 Hildigardam de gente Suavorum praecipuae nobilitatis

feminam in matrimonium accepit . 2) Cf . supra p . 50 Versus Pauli 8 , 2 gemmas Indicosque lapides .

3) Cf . Paulini regul . fidei v . 60 Lilia mixta rosis . 4) Cf . Ovid . Amor . II , 17 , 32 : populiferque

Padus . 5) Cf . supra p . 44 VI v . 1 , Pauli epistolam Carole regi scriptam : civitatis vestrae Romuleae

( SS . rer . Langob . p . 19 n . 5) . 6) Verg . Ed . VIII , 39 alter ab undecimo tum me iam acceperat annus .

7) Cum Hildegarda regina a . 783 . II Kal . Mai . obierit , eam a . 757 . natam esse , a . 770 . Karolo nupsisse

hoc loco demonstratur . Kalendis Maii huius anni Carolus diplomate vitiato ecclesiae S . Arnulfi villam

pro anima Hildegardae reginae donavit in die ascensionis dominice , in cuius vigiliis ipsa dulcissima

coniux nostra obiit in anno duodecimo coniunctionis nostrae . Actum Theodone villa etc . ( Sickel Acta

Karolin ., Karol 99) .