Abteilungen

2 Aptensium colonia Iulia p . 137

3 Reiensium colonia Iulia p . 49

4 Foroiuliensium colonia p . 38

5 Vappincensium vicus Vocontiorum p . 184

6 Segestericorum vicus Vocontiorum p . 184

7 Antipolitana antea vicus Massiliensium p . 28

Ruscino colonia quod a Notitia abest , inde confirmatur egregie quod aliis argu -

mentis ostendit Hirschfeldius p . 522 . 622 eam imperatoria aetate contributam fuisse

cum Narbone . reliqua quoque Galliae Narbonensis oppida in Notitiam non relata ea

aetate rei publicae iure caruisse nihil impedit quominus statuamus , nisi quod exceptio

nem faciunt duo Carpentorate ( l . c . p . 148) colonia Iulia et sedes episcopi certe iam

a . 517 et Carcaso ( l . c . p . 624) , quae et ipsa colonia Iulia videtur fuisse et episcopum

habuit certe saeculo sexto exeunte . videntur igitur eae excidisse Carpentorate ex

Viennensi , Carcaso ex Narbonensi prima .

Alpium maritimarum provinciam Diocletianus ita formavit , ut ad antiquam pro -

vinciam eius nominis adiungeret Diniam ab imp . Galba ad Narbonensem relatam ( C . I .

L . XII p . 49) et Eburodunum antea oppidum provinciae Alpium Cottiarum ( C . I . L . V

p . 810 . XII p . 11) . his adsumptis status civitatium qualem exhibet Ptolemaeus Notitiae

in universum respondet .

Notitia Ptolemacus

Alpes maritimae

XVII , 1 Ebrodunensium 3 , 1 , 35 Caturigae ( Eburodunum)

2 Diniensium 2 , 10 , 8 Sentii ( Dinia)

3 Rigomagensium –

4 Saliniensium 3 , 1 , 38 Suetrii ( Salinae)

5 Sanitiensium 3 , 1 , 39 Vediantii ( Sanitio)

6 Glanatina –

7 Cemenelensium 3 , 1 , 39 Vediantii ( Cemenelum)

8 Vintiensium 3 , 1 , 37 Nerusii ( Vintium)

Civitates tres quae accesserunt sine dubio ortae sunt divisis antiquioribus , quam

quam huius regionis antiqua condicio parum explorata est . Brigantiones in Notitia cur

non reperiantur , explicuit Hirschfeld ( l . c . p . 15) ; Rigomagenses ubi fuerint , adhuc

ignoramus 1 ).

Superest , ut videamus numeri civitatium , quos laterculus et per singulas provincias

enuntiat et in fine coniunctis omnibus , quomodo cum ipso conveniant . numeri pro -

vinciarum non connumeratis castris in optimis libris sine ulla diversitate memorabili

traditi et indicibus singulis recte respondentes 2 ) hi sunt .

I 3 VII 4 XIII 6

II 7 VIII 2 XIV 12

III 9 IX 4 XV 5

IV 7 X 2 XVI 7

V 4 XI 13 XVII 8

VI 12 XII 8

1) Ad Briançonnet vix videntur recte referri ( Hirschfeld l . c . p . 804) . nec maiore cum probabilitate

statuit Duchesne ( mém . de la soc . des antiquaires de France vol . 43 a . 1882 p . 37) in subscriptione concilii

Vasionensis a . 442 ( Maassen Quellen p . 953) : ex provincia Alpium maritimarum civit . Eturamine Severianus

episcopus significari Rigomagum civitatem , hodie Thorane . 2) Dubitari potest de una sola civitate , scilicet

Reiorum ( XVI , 3) in libro Coloniensi neque posita neque in civitatum eius provinciae numero connumerata ;

sed eam antiquam esse et tum sub episcopo fuisse aliunde constat .