Abteilungen

cipibus in concordiam cum imperatore sociatur . In festo

pentecosten apud Magadeburg primum principes regni coram

imperatore firmissimam pacem domi forisque ad 10 annos

iuraverunt . In festo sancti Michahelis in loco qui dicitur

Mulenhusen Conradus , frater Friderici ducis , imperatori re

conciliatur .

1136 . Irruptio Slavorum in partes Saxoniae ; contra

quos Adelbertus marchio exercitum movens , terram eorum

non semel hostiliter invasit et depopulatus est . Circa as

sumptionem sanctae Mariae expeditio imperatoris in Ytaliam .

1137 . Imperator natale Domini , similiter et pascha , in

Italia celebrat , pentecosten vero apud Barum cum generali

[ conventu a ] Italicorum principum . Ibi Bruno Coloniensis

archiepiscopus obiit ; cui Hugo , decanus Sancti Petri , suc

cessit ; qui et ipse post paucos dies ibidem obiit ; ibi ambo

conditi iacent . Princeps Apuliae Rozir nomine , ob cuius

insolentiam maxime imperator Italiam intraverat , statuit ca

strum satis munitum in ipso latere civitatis Barae ; in quod

castrum multitudinem predonum collocaverat , qui terra ma

rique , quoquo b attingere poterant , inauditis miseriis et cala

mitatibus regiones opprimebant . Simili modo per totam fere

Italiam fecerat . Pentecoste celebrato , imperator castrum cum

exercitu circumdat ; quod nimio sudore expugnans , igni tra

dit soloque coequat . Predones comprehensi suspensi sunt

circa turrim exustam numero quingenti vel eo amplius . Quo

terrore omnis civitas , omnis munitio regiae se potestati tradit .

Exin imperator in Calabriam transivit . Ibi legati Grecorum

ad eum magnifice veniunt , quos ipse magnificentius suscepit

ac dimisit . Adelbertus Mogontinus archiepiscopus obiit ;

post cuius obitum civitas una cum principali templo igne

concremata est . Marchyo Adelbertus , collecta valida manu ,

hyemali tempore terram Slavorum predabundus perambulat .

Imperator , rebus in Italia compositis , in ipso reditu 2 . Non .

Decembris obiit ; corpusque eius delatum in patriam , sepe

litur regio more in hereditate paterna , in loco qui dicitur

Lutheron .

Mai 26 .

Sept . 29 .

Aug . 15 . Apr . 11 .

f . 68 . Mai 30 .

Dec . 4 .

a) deest c . b) quoque c .