Abteilungen

Magna compilatio historica quae Annalium Hildeshei

mensium nomine fertur exstat in codice Parisiensi

Nr . 6114 ( olim 1023 . 1125 . 5993) ; membr . in 4 °, a diversis

scriptoribus s . XXII . exarato , qui vere autographon dici

potest , cum in hoc volumine temporis decursu a compluribus

ea sint conscripta quae historiam a mundi principio ad

a . usque 1137 . deducunt . Quod quin Hildesheimii factum sit

dubitari nequit 1 : quae ad hanc urbem ejusque episcopos

pertinent saepius majoribus litteris sunt exarata ; posteriori

tempore nonnulla addita eorum historiam illustrantia 2 ; alia ,

quae certe s . XV . codicem ibi servatum esse probant 3 .

Major vero annalium pars aliunde sumta minime ad eccle

siam illam referri potest , eo vero praestat , quod opera

compluria magnae auctoritatis deperdita nobis servavit fere

integra . Id quod disquisitiones nostris temporibus dili

genter institutae 4 ostenderunt , quas nunc recensere et di

judicare nostrum non putamus , ea tantum allaturi quae

ex ipsius codicis indole efficiuntur 5 , quem Berolinum V . Cl .

Wattenbachio petente transmissum post Pertzium iterum quam

accuratissime examinare et cum editis conferre potuimus .

Rufi Festi breviarium excipit f . 12 . Liber de ordine

temporum , id est brevis rerum antiquarum conspectus , ma

gnam partem ex chronico Isidori , cujus praefatio prae

mittitur , sumtus . Nonnumquam vero verba sive prima manu

scripta sive post inserta propius ad ea accedunt , quae initio

Annalium Quedlinburgensium et Lamberti Hersfeldensis

leguntur ; quae ex Annalibus Hersfeldensibus sumta esse

verisimile est . Etiam hi praesertim Isidorum sequuntur 6 , ita

ut unde singulae sumtae sint notitiae vix certo dici possit .

1) Aliter statuit SchefferBuchorst , Annales Patherbr . p . 36 , de

ultima libri parte ; sed quae attulit hoc minime evincere possunt . 2) Ben

nopolim fundatur Hildens civitas ; a . 1079 . de Hezilone episcopo , alia .

3) a . 1002 . manu s . XV . verba inserta : et Bernwardo episcopo .

4) Cf praesertim Waitz , Hersfelder Annalen ( Arch . VI , p . 662 ) ; Scheffer

Boichorst , Annales Patherbrunnenses ; Schum , Die Jahrbücher des St .

Albans - Klosters ; Steindorff , Zur Kritik zeitgenössischer Geschichtschreiber

( Jahrb . Heinrich III . Bd . I , p . 420 sqq .); Bresslau , Beiträge zur Kritik

deutscher Geschichtsquellen des 11 . Jahrh . ( N . Arch . II , p . 541 sqq .).

5) Cf . Bresslau l . l . p . 563 , qui de una praesertim codicis parte accu

rate egit . 6) Saepe tamen alios habent numeros , eosque noster post

iis substituit quos ex Isidoro sumserat .