Abteilungen

Suche nach mortem  in allen Bänden  
Suche nach mortem  in diesem Band  
HTML Scan Zusatzinfo   

PRAEFATIO .

Anskarii primi archiepiscopi Hamburgensis et apostoli

Danorum atque Sueonum , viri celeberrimi et de christiana

fide propaganda meritissimi , vitam Rimbertum , discipulum et

successorem eius , conscripsisse , huius vita a coaevo com

posita 1 et Adamus Bremensis 2 apertis verbis produnt ; ita

tamen , ut vitae auctor addat , Rimbertum a condiscipulo esse

adiutum , et , quia cum alio quodam editor eorundem extitit

gestorum , nomen suppressisse . Quod cur in dubium vocemus 3 ,

non video , quamvis idem dicendi genus eundemque animum per

totum librum deprehendi libenter agnoscam . Id enim ita factum

puto , quod Rimbertus , qui primis Anskarii itineribus et rebus

nondum interfuit , ab alio eius discipulo non pauca acceperit 4 ,

sed cum suis haec ita coniunxerit , ut liber in se cohaerens

et eodem stilo compositus prodiret . Qui cum ad monasterium

vetus Corbeiense mitteretur , ' filii ac discipuli patris Anskarii '

sunt , quorum nomine epistola dedicatoria est concepta , quae

verba non ad Rimbertum et condiscipulum illum referas velim 5 ,

sed de toto conventu ecclesiae Hamburgensis scripta intelligas 6 .

Hamburgi enim librum esse ortum , iam omnes fere con

sentiunt 7 , regnante in Germania Ludovico , Pii imperatoris

filio 8 , quem a . 876 . obiisse constat . ' Neque audiendi ', ut Dahl

manni verbis utar , ' qui admodum levibus missilibus im

pugnaverunt authentiam scripti , quod ex ipso ore Anskarii et

1) C . 9 . 2) I , 36 . 3) Ita Koppmann , ' Die mittelalterlichen Ge

schichtsquellen in Bezug auf Hamburg ' p . 36 sqq . 4) Fortasse etiam

de Witmaro cogitare possis , qui c . 5 . testis praesens laudatur ; cf . c . 10 .

5) Ita Dahlmann in editione sua . 6) Quod recte Koppmann p . 37 .

monuit ; sed his male intellectis Vitae Rimberti auctorem in errorem

ductum esse , ut condiscipulum fingeret , parum est verisimile . Neque

sententia placet , quam olim proposuerat , sed postea reiecit Lappenberg ,

condiscipulum illum eundem esse qui Vitam Rimberti scripsit . Sane

non est , cur de iuniore Anskarii sodali cogitemus . 7) Quod primus

Lappenberg docuit , Schmidt , ' Zeitschr . f . Gesch .' V , p . 537 . Cf . nunc

Koppmann p . 38 n .; Dehio , ' Geschichte des Erzbisthums Hamburg

Bremen ' I , Ann . p . 13 . 8) C . 22 .