Abteilungen

§ 14 . Si nobilis seu liber libero vi aliquid abstulerit , aut ipsum aut

aliud simile in locum restituat et XXIIII solid(os) pro facti schiere

componat , et weregildum suum ad partem regis cogatur exsolvere .

§ 15 . Si autem nobilis vel liber nobili vi aliquid abstulerit , medietate

maiori compositione facinus cogatur emendare , et weregildum suum ut

superius ad partem regis exsolvat .

§ 16 . Inter litos vis facta medietate minori compositione solvenda

es t ; insuper et weregildum suum ad partem regis .

§ 17 . Si servus vi aliquid sustulit , dominus eius pro illo quantitatem

rei sublatae componat , ac si ipse sustulisset , et pro weregildo servi IIII

solid( os) , hoc est denarios XII , ad partem regis componat .

De testibus . Tit . X

§ 1 . Si quis homo super reliquiis sanctorum z falsum sacramentum

iuraverit , ad partem regis weregildum suum componat , et alio were

gildo manum suam redimat ; de coniuratoribus eius unusquisque were

gildum suum persolvat .

De lito . Tit . XI

§ 1 . Si liber homo spontanea voluntate , vel forte necessitate coactus ,

nobili seu libero seu etiam lito in personam et in servitium liti a se sub

diderit et postea se hoc fecisse negare voluerit , dicat ille qui eum pro

lito habere visus est : „ Aut ego te cum coniuratoribus meis sex " vel

septem vel decem vel duodecim vel etiam viginti „ sacramento meo mihi

litum faciam , vel tu cum tuis coniuratoribus de mea potestate te debes

excusare ". Si ille tunc iurare velit , iuret et servitute liberetur . Si autem

iurare noluerit , ille qui eum possidere videbatur iuret , sicut condixit , et

habeat illum sicut cęteros b litos suos .

z) sactorum Herold . a) litis Herold . b) cæteros Herold .