Abteilungen

verterat ; itaque etiam cap . 306 . fragmentorum ad canonem 3 .

Concilii Toletani III . ( a . 589) scriptum esse . Caput autem

illud cum illo canone nullo modo cohaerere , quis est , qui non

videat , praesertim post falsum primae editionis supplementum

eiectum ? Immo , ut H . Brunner exposuit , caput illud potius

iuri ecclesiastico Arianorum respondere videtur .

Minime vero Felici Dahn assenserim , qui ex eo , quod

legislator cap . 277 . patrem suum ' bonae memoriae ' , non autem

' beatae memoriae ' vel similiter appellavit , suspicatus est , Recca

redum de patre suo haeretico ibi locutum esse . Potius ne

' bonae ' quidem ' memoriae ' patrem a filio catholico dictum

esse crediderim .

Ita causis adversariorum reprobatis , alias referemus ,

quibus sententia nostra probatur .

Primum quod attinet ad rationem loquendi , valde distant ,

ut monuit H . Brunner , fragmenta ab legibus regum Visi

gothorum saeculi VII . Habemus etiam leges ab ipso Recca

redo I , ut infra demonstrabimus , datas ; scilicet L . Vis . Recc .

III , 5 , 2 . XII , 1 , 2 ; 2 , 12 . Ex quibus in III , 5 , 2 et

XII , 1 , 2 eandem fere orationem tumidam et verbosam de

prehendimus , quam in legibus saeculi VII , valde differentem

a clara et simplice fragmentorum oratione . Sola lex XII ,

2 , 12 eadem fere simplicitate et brevitate est , quod indole

fontium Romanorum , ex quibus scripta est , effectum videtur .

Etiam legem novellam a Theudi rege a . 546 . datam ( cf . infra

p . 55 , n .) constitutionibus saeculi VII . tumore et verbositate non

cedere etiam ex textu editionis lacunoso et vitiis squalenti satis

apparet . Fragmenta autem eadem fere simplicitate et per

spicuitate , orationi vere eleganti propinqua , scripta sunt , qua

interpretatio in Legem Romanam Alarici II . recepta , Eurico

fere coaeva , excellit .

Deinde quod iuris Romani regulae , quae non paucae

in fragmentis occurrunt , non ex interpretatione illa sumptae ,

sed libere et , ut videtur , ex plena vivi Romani iuris scientia

formatae sunt , id multo magis Eurici quam Reccaredi aevum

indicare videtur , ut exposuit H . Brunner .

Praeterea autem , quod iam E . Th . Gaupp monuit , status

iuris publici et privati , quem ex fragmentis cognovimus , potius

in saeculum V . quam in VI . quadrat . De divisione terrae ,

qua fundi possessorum in tertias Romanorum et sortes Gothi

cas divisi sunt , constituitur cap . 277 . et , ut videtur , cap . 304 .

Quod cum tempore Reccaredi , cuius regnum coepit plus

quam centum annos post Hispaniam et universam Septimaniam

ab Eurico in ditionem Gothorum redactam , fere 170 autem