Abteilungen

PRAEFATIO .

Legum Visigothorum editioni , quam in Legum sectione I .

praebebimus , hanc praeviam praemittendam curavimus , qua

non nisi antiquiores leges comprehendimus , scilicet Codicem

legum , quem dicimus Euricianum , et Legem Visigothorum

Reccessvindianam , quae in antiquissimo codice manuscripto

inscribitur : Liber iudiciorum . Codicis Eurici non nisi

fragmenta exstant in codice unico Parisiensi , quae ex schedis

Fr . Heinrici Knust posthuma edidit Fridericus Bluhme , per

peram ea Reccaredo I . attribuens . Cuius codicis a me re

tractati textum nonnullis locis emendatum nunc quidem

lectori praebeo ; tamen definitivam editionem non para

verim , antequam fragmentis iterum inspectis et , si fieri

poterit , arte photographica adhibita scripturae evanidae et

obliteratae vestigiis magis illustratis , investigatis , exploratis

textum pleniorem et certiorem exhibere possim . Legem autem

Reccessvindianam adhuc fere incognitam ideo iam ante de

finitivam editionem . in publico proponendam duxi , quia hoc

fundamento niti debet , quicumque de legislatione Visigotho

rum vult investigare vel disputare . Haud dubie enim multi

errores et dubitationes , quibus adhuc inplicati sunt viri docti ,

hac originali et genuina Legis Visigothorum forma perspecta

facillime solvuntur .

Praeterea in Appendice huius voluminis subiecta sunt

et Capitula , quae dicuntur Gaudentiana , et duae Leges extra

vagantes . Itaque nunc tribus capitibus breviter de singulis

disseramus , scilicet cap . I . De Codice Eurici , cap . II . De

Lege Reccessvindiana , cap . III . De Appendice . Antequam

autem ad singula tractanda aggrediar , principales libros

et dissertationes enumerabo , in quibus viri docti de his legi

bus disputaverunt : F . C . v . Savigny , ' Geschichte des Römi

schen Rechts im Mittelalter ' ( ed . 2) II ( Heidelberg 1834) ,

p . 67 sqq . et Joh . Merkel ibi in tomo VII ( 1851) , p . 42 sqq .;

Fr . Blume ( postea : Bluhme) , ' Die Westgothische Antiqua