Abteilungen

L . B .

Offero nunc tibi libellum , quem statim post maiorem

legum langobardorum editionem me paraturum esse ,

anno praeterito pollicitus eram , ut iuris studiosi

legumque periti , quibus grande illud Pertzianorum

Monumentorum uolumen ad manum non esset , saltem

ipsarum legum contextu in integritatem suam restituto

interirn non carerent . In quo constituendo ita uersatus

sum , ut ea , quae in nullo libro manuscripto aeque se

habent , literis obliquis ( cursiuas hodie appellare sole

mus) exprimerentur ; notulis uero , inter uncinos positis ,

loci uel anni in ipsis legibus laudati accuratius indi

carentur . Reliqua adnotatione plerumque abstinui ,

nisi si in maiori editione minus recte uel minus plene

quid dixisse mihi uidebar . Indicem uero rerum atque

uerborum eidem libro adiectum . in quo elaborando

non leuem operam consumseram , nunc retractando

et contrahendo ad minorem etiam libellum aptare

studui . Vale .

Dabam Bonnae 3 Octobr . 1869 .

FRIDERICVS BLVHME .