Abteilungen

IN
NOMINE
DOMINI
ET
SALVATORIS
NOSTRI
IESU
CHRISTI
.

INCIPIT
OPUS
INLUSTRISSIMI
ET
EXCELLENTISSIMI
SEU
SPECTABILIS

VIRI
CAROLI
,
NUTU
DEI
REGIS
FRANCORUM
,
GALLIAS
,

GERMANIAM
ITALIAMQUE
SIVE
HARUM
FINITIMAS
PROVINTIAS

DOMINO
OPITULANTE
REGENTIS
,

CONTRA
SYNODUM
1 ,
QUE
IN
PARTIBUS
GRAETIAE
PRO
ADORAN

DIS
IMAGINIBUS
STOLIDE
SIVE
ARROGANTER
GESTA
EST
.

PRAEFATIO
.

Ecclesia mater nostra , pretiosissimo sponsi Christi sanguine redempta et regenera

tione salutaris gurgitis lota et salutifero edulio a corporis et haustu sanguinis satiata /

et nectarei liquoris unguine delibuta et per universum orbem terrarum in pace

diffusa , aliquando externa , aliquando intestina perpetitur bella , aliquando exterorum

concutitur incursibus , aliquando civium pulsatur tumultibus . Nonnumquam vide

licet incredulorum vel hereseorum inpellitur infestationibus , nonnumquam vero

scismaticorum vel arrogantium turbatur simultatibus .

Est enim arca salvandas intra se continens animas , cuius typum antiqui illius

patris arca gerebat , quae in huius saeculi sevissimas diluvii absque naufragii periculo

transigit procellas et nescit mortiferis praesentis saeculi alluvionibus cedere nec

infestantium adversarum potestatum obsidione fatescere , sed illo pro ea et maxime

in ea pugnante , qui positus est in ea murus dicente propheta : Urbs fortitudinis nostrae

salvator , ponetur in ea murus et antemurale , et qui super eius muros constituit custodes ,

qui tota die et tota nocte in perpetuum non tacebunt , adversariis resistens et

tumultiferas inquietudines tolerat et ad vere fidei confessionem convolantibus in

gremio susceptis et eidem confessioni obstinata mente reluctantibus abdicatis

inconvulsa et / intemerata perseverat 2 et cum David canere non cessat : Saepe

A fol . 1r , Ba S . 1

Cass ., Expos . Ps .

A fol . 1v

Vgl . Isai . 62 , 6

Ba S . 2

Ps . 128 , 1 f .

a) so Ti , Mi , Ba ; aediculo A . Du Tillet verwies für seine Konjektur auf c . I 15 : manna , caelestis videlicet pabuli

edulium ( V fol . 35r , unten S . 171 Z . 4f .) und c . II 17 : corporis Dominici edulio et sanguinis haustu satiati

( fol . 97r , unten S . 295 Z . 29f .); vgl . auch c . IV 5 : spiritalium ciborum ęduliis et salutaris poculi egenos ( unten

S . 500 Z . 7) .

1) Nicaea II ( 787) ; siehe Einleitung , bes . S . 1 ff . 2) Ecclesia mater ( Z . 9) – perseverat : vgl . Cassiodor ,

Expositio Psalmorum , Praefatio 17 : O vere sancta , o immaculata , o perfecta mater Ecclesia , quae , divina

gratia largiente , sola vivificas , sola sanctificas et perditum propriis culpis institutione tua humanum

genus instauras ... ( CC 97 , S . 22 , Z . 25) ; Quae salum saeculi huius et haereticorum saevissimas pro

cellas in arcae illius Noe similitudine ... sola inoffenso fidei cursu sine periculo diluvii constanter

enavigas , nec ullis erroribus acquiescis , quamvis adhuc inter pravitates huius saeculi gravissima neces -

sitate verseris . Quidquid enim reperitur praeter vitale gremium tuum , mortiferum constat esse naufra

gium ( S . 23 , Z . 915) .

Isai . 26 , 1 ( Cant . Moz .)