Abteilungen

Praeterii etiam folium a reverendo Patre Straganz Brixinae repertum , cum

locum olim obtinuisset in necrologio licet saeculo iam XI . scripto , tamen non

Brixinensi , sed Augustensi .

Verum haec cum ita ad propositum nostrum peragerentur , duo necrologia ,

quamvis paucas adnotationes ante a . 1300 factas comprehenderent , ab hoc volumine

nolui abesse : alterum Inticense , alterum Ratisbonense . Ecclesia enim Inticensis

iam a principibus Agilolfingis condita decimoque saeculo restaurata et in dioecesi

Brixinensi comitatuque Tyrolensi semper florentissima ne quo nitet amplae auctori

tatis et venerandae vetustatis splendore hic fraudaretur , ex libro eius anniversali ,

qui ceteris quotquot supersunt antiquior est , sed ne ipse quidem praebet nisi quae

scire referat solorum investigatorum rerum Inticensium , quaedam excerpenda esse

duxi . Mortuarium autem S . Clarae Ratisbonensis , ipsum quoque praeter anti

quitates Ratisbonenses explorandas paene nullius momenti , ideo admisi , quod post

quam a bibliotheca publica Parisina nuper emptum est , difficilius videbatur adiri

posse ab iis quorum interest .

Rursus ipse mihi consto , dum e mortuariis ante a . 1300 compositis quicquid

vere necrologicum est edo integrum , e mortuariis post illum annum incipientibus

neque ultra annum 1500 progredientibus ( hoc enim in anno ex operis lege sub

sistunt Monumentorum Germaniae editiones etiam reliquae) tantum eas notas

eligo , quae aliquo modo ( imprimis autem , cum de rebus suo tempore gestis agunt ,

velut pag . 20 adn . 1) scitu digniora sunt . Eadem de causa quae ibi exstant de

ecclesiis vel altaribus dedicatis , de missis annuis , de anniversariis oblationibusque

rite peragendis ( ubi quid quali stipe faciendum sit prolixius quam pro nostro

proposito solet indicari) magnopere breviata in adnotationibus meis coartavi , ita

tamen , ut ipsorum scribarum verba ei ibi et ubicumque in indice rerum et verbo

rum repetenda essent presse sequerer ; unde monstruose dicta explicantur veluti

pag . 16 pecunia aliqualis .

Compendiis in necrologiis edendis utor his :

abb . abba = abbas , abbatissa . – ann . = anniversarius , anniversarium . – archidiac .,

archieps ., archipbr . = archidiaconus , = episcopus , = presbyter . – can . = canonicus . –

cap . = capitulum . – cfr . confr . = confrater . – cg . = congregatio , = nis . – cler . =

clericus . – com ., coma . = comes , comitissa . – cv ., cva . (= e , = i) = conversus , con

versa (= e , = i) . – dec . = decanus . – diac . = diaconus . – ecc ., eccl . = ecclesia . –

eps , epi = episcopus , = i . – fr ., fres = frater , fratres . – h . m . = huius monasterii . –

l . la ( le , li) = laicus , laica (= e , = i) . – m ., ma ( me , mi) = monachus , monacha

(= e , = i) . – mgr . = magister . – mil . = miles . – n . nr . ( nra ., nri) = noster , nostra ,

nostri . – ob . = obiit , obierunt , obitus . – p ., pr . = pater . – pal . = palatinus . –

pbr ., pbi = presbyter , presbyteri . – pleb . = plebanus . – ppos ., pposa = praepositus ,