Abteilungen

In monumentis necrologicis seligendis et edendis quam sim viam ac rationem

secutus , accuratius a me exponitur cum in primi Necrologiorum voluminis prae

fatione tum in actis nostris ( Neues Archiv VII , 2223) . Neque differt a

primo volumine , quod dioeceses continet Augustensem Constantiensem Curiensem ,

hoc tertium , quo Brixinensem Frisingensem Ratisbonensem complexus sum .

Adhibiti igitur invenientur etiam hic e mortuariorum et anniversariorum libris

tantummodo ii , qui sunt monasteriorum et ecclesiarum canonicalium ; ceterarum

ecclesiarum , capellarum , hominum privatorum 1 ) si qui sunt , eos consulto neglexi

praeter paucas notas ecclesiolae Carnolensis prope Brixinam sitae easque propter

vetustatem non spernendas .

Item in hoc quoque volumine e monasteriorum et collegiorum mortuariis libris

que anniversalibus non edidi , nisi quorum notae necrologicae pleraeque , si minus

scriptae , at compositae tamen essent ante a . 1300 . Quam ob causam inter mortu

1 ) Velut codex Stamsensis , nunc bibliothecae universitatis Oenipontanae 355 , notas a domino de

Aicha ab a . 1263 ad a . 1372 collectas continet . Quas omittere eo maiore mihi videbar iure , quo veri fiebat

similius scriptas esse non in dioecesi Brixinensi , sed in arce Tyroli , dum auctor stipendia ibi Tyrolensis

domini mereret . Qua in re si nitimur probabilitate , certum est notas necrologicas eas , guae in speciosissimo

quodam codice seminarii clericorum Brixinensis reperiuntur ( pertingunt ab a . 1370 ad a . 1528) , in arce

Mindelberg prope Mindelheim in Suevia Bavarica esse ortas , attribuendas igitur dioecesi Augustensi .