Abteilungen

FRAGMENTA REGISTRI

STEPHANI V . PAPAE .

RECENSUIT E . CASPAR .

Congesta sunt ex his collectionibus canonum :

A = Collectio Britannica , London Brit . Mus . Additional Mss . 8873 s . XII ., descr .

v . cl . E . Bishop , cont . v . cl . K . Hampe .

B = Deusdedit card . Collectio canonum , edd . Martinucci ( Venetiis 1869) et Wolf

von Glanvell I ( Paderborn 1906) .

C = Anselmi Lucensis ep . Collectio canonum , ed . F . Thaner ( Oeniponti 1906 – 1915) .

D = Ivonis Carnotensis ep . Decretum , ed . F . I . Fronto Ivonis Carnotensis episcopi

opera omnia ( Parisiis 1647) p . 1 = Migne Patr . lat . CLXI .

D 1 = Ivonis Carnotensis ep . Panormia , ed . Migne Patr . lat . CLXI .

E = Collectio trium partium , cod . Berol . lat . fol . 197 s . XII .

1 .

Stephanus V . papa Theodosio episcopo Oritano gratias agit , quod legationem aposto -

licam iussu Hadriani ( II .) papae susceptam penes ( Basilium I .) imperatorem Constan -

tinopolitanum bene peregerit .

( 885 .)

Coll . can .: A f . 153 n . 1 .

Edd .: Waitz in NA . IV , 337 . – Ewald ibid . V , 400 n . 1 . – Reg .: Jaffé 3405 .

* TEODOSIO EPISCOPO ORIEN[TANO] . 1

Fidelium a relatu comperimus , qualiter antecessor noster papa Adrianus 2 te aposto

lica legatione ad pium imperatorem 3 fungentem Constantinopolim olim direxerit 4 , reci

piens ab eo tam et debitas pensiones quam et alia dona nostrae ecclesiae et aliis

fidelibus nostris ab illo directa . Unde quia hoc fideliter te egisse audivimus , gratias

sanctitati tuae referimus .

*) Ex registr[o] Stephani A , quae superscriptio non ad unam hanc , sed omnes quae sequuntur in A

epistolas Stephani V . pertinere videtur .

1 . a ) Littera initialis deest A .

1) Nunc ' Oria ', oppidum Apuliae . – Theodosius quidam episcopus , idem fortasse , laudatur in actis

s . Leucii ab auctore anonymo tempore Iohannis Tranensis episcopi ( c . 1050) scriptis ( A A . SS . Ian . I , 678) .

Reliquias s . Leucii Benevento , cuius principi amicitia iunctus erat , Brundisium transtulisse fertur .

2) III ., 884 – 885 . 3) Basilium I ., 867 – 886 . 4) Unius tantum ab Hadriano III . Constantinopolim

missae legationis notitiam habemus ; nam Photius in libro de Spiritus sancti mystagogia c . 89 , ed . Migne

Patr . graeca CII , 381 , tradit Hadrianum sibi litteras synodales misisse , quas Theodosium nostrum detu

lisse verisimile est .