Abteilungen

61 .

Iohannes VIII . papa Iohanni archiepiscopo Ravennati scribit se retardato per iter

Traiectinum praefinito die synodi certissime d . 17 . m . Iulii Ravennae futurum ; d . 21 . m . Iulii

eum cum suffraganeis adesse iubet .

877 ( Iun . ex . – Iul . in .) 1

Cod .: R f . 29 n . 60 .

Edd .: Editio Romana ( 1591) III , 336 n . 59 . Mansi Conc . coll . XVII , 50 n . 59 . Migne Patr . lat .

CXXVI , 736 n . 87 . – Jaffé Reg . 3106 ( 2336) .

IOHANNI ARCHIEPISCOPO a RAVENNANTI b .

Iter , quod pro dissolvendo c federe olim [ a] d Neapolitanis cum Saracenis inito

Traiectum fecimus 2 , nos a pręfinito die synodi retardavit , sed quia auctore Deo ipso

discisso quies aliqua reddita comprobatur , ecce de e itinere scribimus nos certissime

sexto f decimo kalendas Augustas Ravennę futuros , ubi sanctitas tua per se cum omnibus

suffraganeis suis episcopis , quos ipsa convocare debet , adesse duodecimo kalendarum

Augustaram omni remota excusatione procuret , ut communi tractatu communia ecclesia

rum exorta zizania generaliter evellantur 3 . Si quis autem in hac parte collegium vestrum

putaverit declinandum , communionis nostrę a se noverit consortium modis omnibus

adimendum g , nobis procul dubio secundum apostolum ' in promptu habentibus ulcisci

omnem inobędientiam '.

DATA UT SUPRA , INDICTIONE X .

62 .

Iohannes VIII . papa Urso duci Venetiarum scribit se d . 22 . m . Iul . Ravennae

877 Iul . 19 .

synodum celebraturum , ad quam etiam episcopos Venetiarum vocaverit .

Cod .: R f . 29 n . 61 .

Edd .: Editio Romana ( 1591) III , 337 n . 60 . Mansi Conc . coll . XVII , 51 n . 60 . Migne Patr . lat .

CXXVI , 737 n . 88 . Monticolo in Bullettino dell ’ Istituto stor . Italiano IX ( 1890) p . 327 n . 9 . – Jaffé

Reg . 3108 ( 2337) .

URSO GLORIOSO DUCI VENETIARUM a .

Scire volumus gloriam tuam pro multis necessitatibus sanctę Dei ecclesię , sicut

iam te non latere credendum est , undecimo b kalendas Augustas istius decimę indictionis

Ravennę gratia sancti Spiritus suffragante synodum nos cum confratribus et coepiscopis

nostris instituisse fore modis omnibus celebrandam 4 . Ad quam , sicut nos multis utilita

tibus omissis nec laborem quidem itineris , nec intemperantiam aęris recusantes occurri

mus , ita omnes hinc et inde volumus antistites c advenire , ut , quicquid in sancta Dei

ecclesia perperam per zizaniorum satores crevisse dinoscitur , hoc communi tractatu per

nostrum comune studium radicitus extirpetur . Idcirco tuam nobilitatem ignorare non

patimur , quod episcopos Venetiarum et electos vocatosque episcopos vacantium sedium

61 . a ) ARCHIEPISCO R . b ) RAVENNANTIS R . c ) corr . ex dissolvendos R . d ) om . R . e ) in

post de eras . R . f ) corr . ex sexta R . g ) - um in ras . al . man . R .

62 . a ) Iohanni archiepiscopo Ravennati Edd . et R 1 , teste Monticolo l . l . p . 123 annot . 2 , cf . NA . XXXVI , 85

annot . 1 . b ) - o corr . ex - a R . c ) antistes R .

1) Haec epistola post iter papae m . Iunio ( v . annot . 2) Traiectum factum ( cf . n . 51) scripta est ; recte

igitur , sicut Jaffé , ad m . Iun . ex . vel fortasse etiam ad m . Iul ., sequenti n . 62 vicinam , minime vero , sicut

Ewald , ad Mai . 30 , eam collocandam esse puto . 2) Mense Iunio hoc iter factum esse patet ex eo , quod

terminus synodi de d . 24 . Iun . ( cf . nn . 55 , 57 – 59) ad medium m . Iulium exinde prolatus est . Cf . quae

v . cl . Bresslau in ' Jahrb . Konrads II . t . II Excurs I ' p . 425 sq . disseruit de statutis et postea quadam surgente

necessitate mutatis itineris dispositionibus regum et imperatorum et de erroribus annalium et chronicorum

exinde ortis . 3) Iohannes archiepiscopus affuit et subscripsit synodo , e suffraganeis Petrus Caesenatis ,

Viator Ferrariensis , Theodoinus Hadriensis , Leodoinus Mutinensis episcopi , cf . acta ap . Mansi XVII ,

341 , 342 . 4) De termino huius synodi semper dilato cf . n . 5 5 sq . et 61 ; necnisi d . 1 . Aug . synodus

inaugurata est , cf . acta ap . Mansi XVII , 337 .

2 . Cor . 10 , 6 .