Abteilungen

gruum et oportunum nobis prębere auxilium non differatis , ut et Dominus , qui elegit

vos caput orbis et dominum a fecit , auxilium suum vobis de sancto mittere b semper

dignetur , amantissime fili .

DATA UT SUPRA . c

57 .

Iohannes VIII . papa Urso duci Venetiae innotescit se die 24 . m . Iun . Ravennae

synodum totius Italiae sacerdotum celebraturum esse ; monet , ut et marinae Venetiae

877 Mai . 27 .

antistites venire permittat , et ipse veniat aut legatum mittat .

Cod .: R f . 27 ' n . 56 .

Edd .: Editio Romana ( 1591) III , 334 n . 55 . Mansi Conc . coll . XVII , 48 n . 55 . Migne Patr . lat .

CXXVI , 733 n . 82 . Monticolo in Bullettino dell ’ Istituto stor . Italiano IX ( 1890) p . 325 n . 7 . – Jaffé

Reg . 3100 ( 2330) .

IOHANNES URSO DUCI VENETIĘ .

Multis esses nimirum iustę correptionis a nobis increpationibus summittendus , nisi

apostolica moderatio circa te minus severitate quam patientia uteretur . Exceptis enim

excessibus illis , quos per inobędientiam prius contraxeras a , ad extremum etiam legatio

nem beati Petri indignam tuis oculis b iudicasti 1 , cum hoc nec gentilis quisquam facile

fecisse clarescat , maxime cum ea , quę dilectioni tuę mittebamus , paterna essent monita ,

non inimici odientia verbera . Sed ista dissimulantes innotescimus dilectioni tuę nos

octavo kalendas Iulias Ravennę synodum totius Italię sacerdotum celebraturos 2 , cui

interesse volumus et marinę Venetię antistites , qui c adhuc superesse noscuntur , una cum

personis ad episcopatum electis et illis , quas tibi iam per diversas epistolas 3 significa

vimus . Quapropter bene profecto facies , si eos ad predictam venire synodum non impe

dieris , sed modis omnibus incitaveris ; non enim ruinam eorum cupimus , absit , sed illius

statum reformare d provincię 4 et , quicquid inter eos et metropolitanum questionis et contro

versię vertitur 5 , canonicę diffinire . Itaque indubitanter veniant et tam sancto numeroso

que fratrum deesse nullo modo patiantur collegio ; non enim , michi crede , in aliquo

minorati , quod avertat Dominus , sed potius augmentati Christo propitio ad propria

revertentur ; sin autem , communi omnium decreto , cum ecclesiam non audiisse clarue

rint , erunt enim procul dubio , quemadmodum sacrosanctum de huiuscemodi pręcipit e

evangelium . Illud autem ipse pro certo f scito f , quia nichil pro ullo mortalium imminui

ecclesię tuę cupimus , sed decus et genium tuum veluti spectabilis et Deum timentis

viri conservari volumus et optamus . Unde monemus , ut et ipse ad nos Ravennam pro

ficisci ne pigriteris ; sin autem , saltem virum quenquam industrium nobis glorię g tuę g

iniuncta legatione fungentem dirigere non detrectes .

DATA VI . KALENDAS IUNII , INDICTIONE X .

a ) corr . ex dn̄s̄ R . b ) corr . ex mitere al . man . R . c ) Data VIII . kalendas Iunii , ind . decima

editiones praeter Romanam .

57 . a ) - s corr . ex - t R . b ) corr . ex oculi R . c ) corr . ex quia al . man . R . d ) in ras . R .

e ) corr . ex pręcepit R . f ) corr . ex certos cito al . man . R . g ) gloria tua R .

1) Legationem Delti episcopi Ariminensis m . Dec . 876 ( cf . n . 26) , latoris epistolarum nn . 17 – 20 ,

indicat , cf . p . 17 annot . 1 . 2) Cf . nn . 55 , 58 – 61 . 3) Cf . nn . 18 , 21 . 4) Cf . n . 19 , p . 17 115 – 16 .

5) Cf . nn . 17 – 21 , 26 .

cf . Ps . 19 , 3 .

cf . Matth . 18 , 17 .