Abteilungen

incedens multum a via rectitudinis deviavit . Quod , cum exhibitum ad lucem veritatis

extiterit , penitus evasurum a non credimus impunitum . Cuius scilicet certam b rei pote

ritis circumstantiam procul dubio deprehendere , si , ut prętulimus , idem almificus vir 1

sub testificatione vobis promissę fidei adiuratus c vos latere noluerit . Sane nosse vos

volumus , quia , cum sępe memoratum antistitem adeo cognovissemus vobis esse fidelem ,

ut crederemus nullis muneribus nullisque terroribus a sue fidei erga vos habitę sinceri -

tate posse divelli , adhęsit animę nostrę salutis d filius et idcirco inter pontificium nostrum

et imperium vestrum mediatorem illum fore decrevimus , ita ut quasi vocis utriusque

sit organum referatque vestra nobis et e , quę e nostra sunt , vobis annuntiet , ut lapis

angularis habitus in Christo Iesu , ' qui est f pax nostra et fecit utraque unum '.

DATA XVI . KALENDAS DECEMBRIS , INDICTIONE X .

26 .

Iohannes VIII . papa Deltum episcopum ( Ariminensem) in causa Petri Gradensis

patriarchae et suffraganeorum Venetias properare et quattuor epistolas suas ( nn . 18 , 19 ,

17 , 20) destinatariis tribuere omnesque ad synodum Romanam die 13 . Feb . celebrandam

( 876 Dec .) 2

citare iubet .

Cod .: R f . 12 n . 26 .

Edd .: Editio Romana ( 1591) III , 308 n . 25 . Mansi Conc . coll . XVII , 23 n . 25 . Migne Patr . lat .

CXXVI , 706 n . 53 . Monticolo in Bullettino dell ' Istituto stor . Italiano IX ( 1890) p . 318 n . 2 . – Jaffé

Reg . 3072 ( 2301) . Kehr Italia pontificia IV , 162 .

( IOHANNES EPISCOPUS) * REVERENTISSIMO a DELTO a - EPISCOPO a 3 .

Tuę dilectionis sinceritati pastoralis officii nobis sollicitudine iunctę , quam in con

sortium nostri laboris asciscere decrevimus , cognitum facimus , quia Petrus reverentissi

mus Venetiarum metropoleos antistes , multis suffraganeorum suorum gravatus molestiis

et canonicę constitutioni b repugnantibus c malis oppressus , delegit corde devoto d sancto

rum apostolorum Petri ac Pauli limina properare indeque salutis et optate consolationis

opem percipere , ubi totius ęcclesię Christus Deus noster fundamentum locavit et religionis

atque iustitię caput instituit . Et ideo quęrimoniise eius aures clementię nostrę [ inclinan

tes ?] f tam ipsi Urso Venetiarum duci quam suffraganeis eius episcopis , quorum sane

inobedientia et temeritate canonicus vigor confusus , ecclesię Dei potestas exinanita et

metropolitana dignitas corrupta existit , ut in conspectu nostro apostolicęque sedis

pręsentia utriusque partis presentia existente liteque discussa finem causę debitum ęquo

imponeremus libramine , litteras nostras direximus 4 ; sed ipse dux excusationis verba

potius quam quesitas a nobis personas statuto tempore maluit destinare . Unde nolentes

prefatum fratrem et coepiscopum nostrum absque consolatione debita relinquere , rati

sumus te vice nostra illuc dirigere , quatinus divino fretus auxilio ea , quę predicto fratri

sunt necessaria , prudenter peragas g et g cum Domini timore cuncta perficias . Has igitur

*) add . man . correctoris R .

a) - surum corr . ex - sarum al . man . R . b) certum R . c) corr . ex adiuratur al . man . R .

d) - s supra lineam add . al . man . R . e) corr . super utque al . man . R . f) corr . ex es al . man . R .

26 . a) litteris minusculis , ut contextus , minio tamen script . R . b) - tioni in ras . R . c) in repugnan

tibus R . d) - o corr . ex e R . e) o corr . ex u R . f) litteris R ; cf . p . 22 l . 12 . g) corr . ex peragrare R .

1) Scil . Adalgarius . 2) Ad eundem fere diem ac alias , quae inibi laudantur , epistolas n . 17 -- 20

referri debere hanc epistolam notis chronologicis carentem , manifestum est . 3) Ariminensi , 876 -- 85 .

4) Quae non exstant , et quidem praecesserunt paululum epistolas n . 17 -- 20 . Cf . n . 17 , p . 15 annot . 1 ,

n . 19 , p . 17 annot . 5 , n . 20 , p . 18 annot . 3 . Monticolo l . l . p . 319 annot . 4 epistolam n . 21 hic significari

putat , sed inter d . 24 . Nov . ( n . 21) et 1 . Dec . ( n . 18) pro responso ducis excusationis verba proferentis non

sufficiens temporis spatium intercedit . Immo responsum illud inter duas epistolas , benignam illam ( n . 21) ,

increpatoriam hanc ( n . 18) , Romam pervenisse videtur .

cf . Marc . 12 , 10 .

Eph . 2 , 14 .