Abteilungen

potest ', inquit , ' manus tua facere , instanter operare ' et cetera . Nescitis namque , ut cum

venia vestra dicam , ' quid a superventura pariat dies '. Ita ergo , fili Christianissime , de

hac ecclesia necnon et patria velociter et prudenter excogitate et ordinate , ut saltem

ipse paucissime reliquię salve sint , quę remanserunt queque cotidie catervatim gladio et

pręda dispereunt . Occurrite strenue , subvenite celeriter et manu consolationis vestre ab

oculis nostris tandem abstergite b lacrimas , quatinus super illis et presentialiter Deo

propitio gaudeatis et in futuro c frequenti ac laudabili relicta fama superstite cum Christo

perpetes d in celestibus inperetis .

DATA XVII . KALENDAS DECEMBRIS , INDICTIONE X .

23 .

Iohannes VIII . papa Lambertum comitem ( marchionem Spoletinum) ab infestatione

hominum s . Petri et hominum Guidonis ( II . fratris eius) dehortatur , missos suos Acimun -

dum et Walpertum ( Portuensem) episcopos commendat .

876 Dec . 14 .

Cod .: R f . 10 ' n . 23 .

Edd .: Editio Romana ( 1591) III , 305 n . 22 . Mansi Conc . coll . XVII , 20 n . 22 . Migne Patr . lat .

CXXVI , 707 n . 54 . -- Jaffé Reg . 3073 ( 2302) . Kehr Italia pontificia IV , 2 .

( IOHANNES EPISCOPUS) * LAMBERTO a COMITI a 1 .

Abb olim , si recordaris , salutem tuam atque profectum desiderantes et anima te

salvari et corporeis honoribus cumulari quęsivimus c et optavimus ; et quia b nunc multo

amplius hoc quam prius , fili karissime , volumus , scias paterno affectu a nobis te diligi

et ut spiritalem filium prorsus amplecti , quoniam honorem atque tuum profectum nostram

gloriam esse putamus et de tue prosperitatis augmento in Domino gratulamur . Unde

et tu non inmemor nostri , rogamus , ut semper ea velis , quę volumus , et , que nostrum

de tuis hominibus pontificium pulsant , emendare nullatenus pretermittas . Non enim

speramus , ut talia scias , qualia ab eisdem tuis hominibus in nostris finibus perpetrantur ,

quę oportet gloriam tuam studiose inquirere et , sicut condecet , pro Dei et nostro amore

omni conamine emendare , quia tam hominibus sancti Petri apostoli quam hominibus

Guidonis d 2 tui homines , sicut fertur e , innumera mala faciunt et rapinas multas exercent ,

quę , rogamus , statim emendare facias et tibi subiectis ultra tale quid facere non con

sentias . Verum si id forte emendare te non posse fateris , ut cum pace tua dicamus ,

in pravos atque iniquos homines illos ob tui amoris dilectionem , tuo consensu adhibito ,

nostri apostolatus sententiam dabimus et , quousque resipiscant , a liminibus sanctę ecclesię

sequestrabimus f . Latores vero pręsentium , missos apostolicę sedis , Acimundum 3 scilicet

et Uualpertum 4 venerabiles episcopos dilectos nostros , ad tuam nobilitatem direximus ,

ut hi , quod pagina reticuit , viva voce loquentes edicant et revertentes de tua benivolentia

nos letiores efficiant .

DATA IXX . g KALENDAS IANUARII , INDICTIONE X .

*) add . man . correctoris R .

a) quod R . b) - te in ras . R . c) futuͦro R . d) p̱pes R .

23 . a) litteris minusculis , ut contextus , sed minio script . R . b) Ab olim – et quia in ras . R . c) quę

sibimus R . d) Gui - in ras . R . e) aliud r post primum eras . R . f) b corr ex u R . g) sic R .

1) Marchioni Spoletino , 858 -- 71 , 875 -- 79 ( sed cf . Lapôtre l . l . I , 255 annot . 3) . 2) Comitis

Spoletini , postea regis Italiae ( 889 -- 94) et denique imperatoris ( 891) constituti , qui tunc fratri suo Lamberto

infestus fuisse ex hac epistola evincitur ; cf . Dümmler III 2 , 30 annot . 4 . 3) Cuius sedes ignoratur .

4) Portuensem 876 -- 83 , post deiectionem Formosi ordinatum .

Prov . 27 , 1 .