Abteilungen

IOHANNES URSO GLORIOSO DUCI VENETICORUM 1 .

Gratias a glorię tuę pro benigna devotione tua referimus , quam non solum verbis ,

sed et operibus erga nos studiose declaras b et frequenter ostendis , et ideo nos paterno

circa te detinemur affectu c et in his , quę ad tuam tuorumque pertinere ac prodesse

utilitatem cognoscimus , prompti d et d benigni semper esse curabimus e , ita f ut f in divinis

pręceptis sacrisque canonibus impedire intentionem et sanctionem nostram nunquam

consentias , sed , cum tibi de rebus ecclesiasticis quicquam iniungimus , sicut devotus filius

nos obaudias et adimplere , quę dirigimus , alacri semper animo studeas , quoniam nos

tanto in causis tuis et , ubi tibi oportunitas g fortassis evenerit , promptiores tecum nos

esse ac benigniores invenies , quanto te nos nolle a mandatis Dei aliquo modo avertere

manifestius viderimus . Nam tibi , karissime , tanquam familiari nostro familiariter scribi

mus , quia nullius mortalis amorem pręponere h Dei iustitię possumus , qui nimirum

evangelium legimus , dicens : ' Qui amat patrem aut matrem plus quam me , non est me

dignus .' Veniant igitur episcopi ad synodum nostram 2 , ut ipsis nobis rei veritatem

significantibus causam fratris et coepiscopi i nostri Petri 3 illis pręsentibus facilius diffinire

valeamus . Is vero , qui valida infirmitate vel senectute gravatur 4 , si ullo modo venire

non potest , vicarium pro se strenuum mittat ; ille vero , qui Constantinopolim k ire k

refertur 5 , si nondum abiit , nec abire eis Februarium mensem speratur , ab hac communi

utilitate nullo modo se subtrahat , sed veniens veniat , ut omni litigio terminato in

ecclesia Dei nonnisi pax et tranquillitas perseveret . Optamus gloriam tuam semper

bene valere .

DATA VIII . KALENDAS DECEMBRIS , INDICTIONE X .

22 .

Iohannes VIII . papa Karoli ( Calvi) imperatoris auxilium contra Saracenos et

marchiones Italiam devastantes , diu iam promissum , sed nondum concessum , instanter

implorat .

876 Nov . 15 .

Cod .: R f . 9 ' n . 22 .

Edd .: Editio Romana ( 1591) III , 303 n . 21 = Sirmond Conc . ant . Galliae III , 451 n . 15 . Mansi

Conc . coll . XVII , 19 n . 21 . Migne Patr . lat . CXXVI , 696 n . 43 . – Jaffé Reg . 3062 ( 2291) .

IOHANNES ( EPISCOPUS) * KAROLO a IMPERATORI a .

Quanta et qualia per impiam gentem patiamur Saracenorum , quid dicam , quia

scribere quilibet stilus non sufficit , cum omnia ligna silvarum , si vertantur in linguas 6 ,

enarrare non valeant b ? Quorum quia ex his quędam vestra iam didicit excellentia ,

predisposuit exercitum suum ad hec removenda cum valida manu dirigere 7 . Quo nos

audito mox elevatis manibus Dominum collaudavimus eiusque clementiam pro imperio

vestro lętantes protinus exoravimus c . Sed quanto , fili karissime , lętati sumus in his ,

quę dicta sunt nobis , tanto , heu ! tristati et amaricati , quia , quę dicta sunt , rerum non

sunt effectibus consumata . Reversi quippe sunt , ut audivimus , et solis paganis gaudium ,

*) add . man . correctoris R .

21 . a) litter a initialis G deest , in margine tantum praenotata , R . b) s corr . ex t R . c) - s in

fine eras . R . d) - ti et in ras . al . man . R . e) b corr . ex u R . f) in ras . al . man . R . g) opor

titas R . h) - nere in ras . R . i) quo episcopi R . k) corr . ex - limire R .

22 . a) - LO IMPE - in ras . R . b) valeat R . c) - ra - supra lineam add . al . man . R .

1) Cf . n . 18 et p . 24 annot . 4 . 2) De qua cf . n . 10 , p . 9 annot . 5 . 3) Gradensis patriarchae ,

cf . n . 18 . 4) Felix Methamaucensis episcopus , cf . n . 18 , p . 16 1 20 . 5) Petrus Equiliensis episcopus ,

cf . n . 18 , p . 16 l . 22 sq . 6) Similia occurrunt in Hieronymi Epist . 108 , 1 ( Migne XXII , 878) cf . n . 30 ,

p . 29 l . 1 . 7) Cf . n . 1 , p . 1 l . 26 sq ., n . 8 , p . 8 l 1 sq .

Matth . 10 , 37 .