Abteilungen

tumaciter parvipenditis , tandiu estote posthac omni a ecclesiastica b communione una cum

vobis faventibus alieni , quandiu venire ac satisfacere , super quibus impetimini , non curatis .

Ecce enim venerandos forte canones 1 tenetis prę manibus , qui tales sanciunt non com

municaturos , donec purgentur . Porro si quisquam vestrum nullo modo se posse venire

prętenderit , vicarium suum mittat , qui et mittentem se iureiurando excuset et in synodo

vicem c mittentis adimpleat .

DATA KALENDIS DECEMBRIS , INDICTIONE X .

20 .

Iohannes VIII . papa Dominicum invasorem Torcellensis ecclesiae , iam bis Romam

vocatum , petente Urso duce ( Venetiarum) tertio ad synodum die 13 . Feb . Romae celebran -

dam citat .

876 Dec . 1 .

Cod .: R f . 9 n . 20 .

Edd .: Editio Romana ( 1591) III , 302 n . 19 . Mansi Conc . coll . XVII , 18 n . 19 . Migne Patr . lat .

CXXVI , 703 n . 50 . Monticolo in Bullettino dell ' Istituto stor . Italiano IX ( 1890) p . 324 n . 6 . -- Jaffé

Reg . 3071 ( 2298) .

IOHANNES DOMINICO a VOCATO ELECTO TORCELLENSIS ECCLESIĘ 2 .

Quia fama crebrescente Torcellensem invasisse dicebaris ecclesiam , semel et bis 3

decrevimus te Romam venturum , ut coram posito fratre nostro Petro , sanctę Gradensis

[ ecclesię] b metropolitano antistite , una cum episcopis , qui degunt sub ipso , facta discus

sione rumor super te longe lateque respersus aut innoxius patefactus absolveretur , aut

comprobatus c noxius damnaretur , venire modis omnibus contempsisti d . Unde merito a

nobis fores damnandus , nisi erga te , petente nobis dilecto nobis Urso glorioso duce 4 ,

minus severitate quam patientia uteremur . Verum quia eatenus non venisti , excomuni

catum te iure a nobis esse cognosceres , in promptu e habentibus , secundum apostolum ,

ulcisci omnem inobedientiam . Verum quia nec sic interim contempti salutem tuam

contemnimus , unde tertia ecce te vice vocamus et idibus Februariis pręsentis decimę f

indictionis nostro concilio 5 Romę adesse mandamus , ita ut , si tunc non occurreris , tandiu

sis cum faventibus tibi deinceps a nobis et a toto Christi corpore alienus , quandiu

minus g resipiscens obędientię nequaquam iussis nostris colla summiseris . Porro , si in

hac h indisciplinatione permanseris , noveris deinceps tibi veniam denegandam et secun

dum sanctos canones 6 nil i de i absentia i penitus lucraturum et non solum communionis ,

sed et honoris iacturam k anathemate perculsum l sine fine passurum .

DATA KALENDIS DECEMBRIS , INDICTIONE X .

21 .

Iohannes VIII . papa Urso ( Parteciaco I .) duci Veneticorum gratias agit pro benigna

devotione ; rogat , ut episcopos ad synodum Romae celebrandam venire aut vicarios

876 Nov . 24 .

mittere sinat .

Cod .: R f . 9 n . 21 .

Edd .: Editio Romana ( 1591) III , 302 n . 20 . Mansi Conc . coll . XVII , 18 n . 20 . Migne Patr . lat .

CXXVI , 701 n . 48 . Monticolo in Bullettino dell ' Istituto stor . Italiano IX ( 1890) p . 317 n . 1 . – Jaffé

Reg . 3067 ( 2296) .

a) omnis R . k) ecclesiasticę R . c) corr . ex vice al . man . R .

20 . a) NI supra lineam add . R . b) om . B . c) corr . ex comprobatur al . man . R . d) con

stitutis R ; contenpseris R 1 , teste Monticolo l . l . e) promptum R . f) corr . ex decima R . g) nimis R .

h) corr . ex hoc R . i) nil de ab - in ras . R . k) c corr . ex m al . man . R . l) perculsus R .

1) Conc . Hippon . a . 393 c . 6 , Dionysii Syn . ap . Carthaginem Afric . c . 19 ( Migne LXVII , 190) .

2) De quo cf . supra n . 18 , p . 16 annot . 3 . 3) Priores vero desunt citationes , cf . n . 17 , p . 15 annot . 1 , n . 19 ,

p . 17 annot . 5 , n . 26 , p . 24 annot . 4 . 4) Cf . n . 18 , p . 16 annot . 3 . 5) Quo de concilio cf . n . 10 , p . 9

annot . 5 . 6) Cf . Bonifacii I . ep . ad episcopos Galliae , Dionysii Coll . can . Bonifacii c . 3 ( Migne

LXVII , 267) , Jaffé Reg . 349 ( 141) .

cf . 2 . Cor . 10 , 6 .