Abteilungen

IOHANNES URSO DUCI VENETICORUM 1 .

Cum pro causa venerabilis fratris nostri Petri sanctę Gradensis ecclesię 2 antistitis

finienda Dominicum vocatum electum 3 , cui esse a filium tuum 4 sociandum , ad apostolicam

sedem mittere promiseras , nec tamen verbum veritas subsecuta est , valde mirati sumus

et , quod non omni spiritui , nec in omni negotio credere , docente apostolo , debeamus ,

patenter advertimus . Exhibitio enim rerum pręteritarum certitudo est futurarum . Quia

vero idem b frater et coepiscopus noster more maiorum sedem apostolicam appellavit ,

immo alacriter adiit c , obsecrans , ut controversię , quę inter se vertitur et prędictum

Dominicum , utraque coram posita parte , finem legitimum imponamus , secundum quod

se ratio habet et d ius e canonicum dictat , rursus pręcipimus , ut iam dictus Dominicus

kalendis saltem Februariis Romam nobis satisfacturus et sese purgaturus occurrat ; ambi

tionis enim crimine denotatur ac per hoc iuxta sacros canones 5 manifestum est confiteri

eum de crimine , qui purgandi se occasione non utitur . Iam vero si dixerit , se non venien

tibus episcopis venire non posse , noverit et episeopos nos illius regionis occurrere f prę

cipere , et eundem g Petrum venerabilem Domini sacerdotem imitandum tribuere , qui ,

cum metropolitanus esset , nullis comitantibus h secum episcopis , memoriam apostolorum

veniendo 6 , sicut quondam sanctus Athanasius 7 honoravit . Verumtamen et ex episcopis

duos venire i decernimus , Felicem scilicet et Petrum 8 , ut tantum negotium non sine

pręsentia regionis episcoporum huius cognitionem habentium diffiniri quoquo modo

videatur , ita ut , si forte se Felix venire nullo modo posse prętenderit , vicarium suum

mittat , qui et mittentem se iureiurando excuset , et in synodo vicem k mittentis adimpleat l .

Petrus autem , si adest , modis omnibus veniat , si quidem , ut perhibetis , Constantinopolim

mittendi nec mos vester nos latet , nec tempus 9 ; maturius quippe quis huc venire ac

redire ad propria poterit , quam mari mos et tempus accedat itineris 10 . Pręterea iube

mus 11 archidiaconum m ad nos venire Torcellensis ecclesię , similiter et Altinensis abbatem

monasterii n , nichilominus et archipresbyterum et archidiaconum o atque huius ęquivocum

et nepotem p Laurentium diaconum Gradensis ecclesię , quo inpresentiarum super his ,

quibus inpetuntur , idoneam rationem canonicamque , si nocentes sunt , subeant ultionem .

Quę omnia ideo glorię tuę nota fieri volumus , ut illi ad apostolicam sedem sanctam

que synodum occursuri liberalitatis tuę adminiculis sustententur sumptibusque locupletati

laborem itineris facilius ac levius ferant , secundum pios principes , qui in talibus munifice

semper erant intenti . Hos autem , quos hac auctoritate q apostolicę presentandos sedi

decrevimus , quia tertio iam commoniti hucusque occurrere contempserunt , Romam r idibus s

Februariis fore venturos decrevimus , nisi forte instanter properare delegerint . Porro

post [ idus] t Februarias tandiu sit unusquisque ipsorum cum fautoribus suis excommuni

18 . a) esses R . b) i - in marg . add . al . man . R . c) - t corr . ex - s R . d) add . in marg . al .

man . R . e) in ras . al . man . R . f) occurre R . g) n corr . ex m R . h) corr . ex comitatibus

al . man . R . i) - re in ras . al . man . R . k) corr . ex vice al . man . R . l) i corr . ex d R . m) archi

diacono R . n) monastrii R . o) co add . supra lineam R . p) nepote R . q) auctorite R . r) - am

ex e corr . al . man . R . s) diebus R . t) om . R .

1) Urso Parteciaco I ., 864 -- 881 . Cf . n . 21 et p . 24 annot . 4 . 2) ' Grado .' 3) Torcellensem ,

antea abbatem monasterii s . Ilarii , quem Ursus mortuo Senatore episcopo , licet mutilatum , promoverat , Petrus

vero patriarcha excommunicaverat , cf . Iohannis diac . Chron , Venet . ( ed . MG . SS . VII , 19) . Kretschmayr

' Gesch . von Venedig ' I , 99 . Monticolo l . l . p . 112 sq . V . n . 20 . 4) Quisnam filiorum ( de quibus cf .

Kretschmayr l . c . p . 431) hic indicetur , incertum . 5) Bonifacii I . ep . ad episeopos Galliae , Dionysii

Coll . can . Bonifacii c . 3 ( Migne LXVII , 267) , Jaffé Reg . 349 ( 141) . 6) Quippe ab Urso duce a sede

sua Gradensi expulsus , cf . Iohannis diac . Chron . l . l . 7) Qui c . a . 342 a sede sua Alexandrina pulsus

Iulium I . papam Romae adiit ; cf . Athanasii Apologiam contra Arianos c . 20 sq . ( S . Athanasii Opp . I , 110 sq .).

8) Methamaucensem et Equiliensem episcopos , cf . supra n . 17 , p . 14 l . 32 , infra n . 19 . 9) Cf . n . 21

( p . 19 l . 18) : Nec abire eis Februarium mensem speratur . 10) Quippe nonnisi peracto hiemali tempore .

11) V . n . 17 .

cf . 1 . Io . 4 , 1 .