Abteilungen

VI .

FROTHARII EPISCOPI

TULLENSIS EPISTOLAE .

Pauca sane de Frotharii episcopi Tullensis vita moribusque nobis nota essent , nisi

felici casu pars epistolarum eius ad nos pervenisset ; neque enim , sicut multi aevi Carolini

episcopi , in re publica versari solebat , sed potius intra dioecesin suam rebus ecclesiasticis

operam dare praeferebat . Qui cum in monasterio Gorziensi , ut ipse in epistola 28 dicit ,

adolevisset , abbas factus est monasterii S . Apri ante muros Tullenses siti 1 , cui etiam

postea favere non destitit . Deinde Wannico episcopo Tullensi mortuo Frotharius electus

et Caroli Magni imperatoris iussu a Vulfario archiepiscopo Remensi anno 813 . ( aut anno

praecedente) Mart . 22 . consecratus est 2 . Inter annum exeuntem 825 . et a . 830 . z ad

quisivit , sicut Gesta episcoporum Tullensium 4 tradunt , a Ludowico et Lothario impera -

toribus immunitatem comitatus et thelonei et restitutionem cartarum concrematarum

et forestem cum banno quam Ermundies dicunt 5 . In monasterio S . Apri , cuius res

interea per inertiam rectorum quorundam in peius mutatae erant , Frotharius veterem

disciplinam haud multo ante a . 838 . 6 restituit et Ludowico imperatore approbante 7 posses

siones ad monasterium pertinentes instrumento confirmavit 8 . Paulo post litem inter idem

monasterium et ecclesiam S . Iohannis Tullensis de finibus parrochiae S . Maximini , quae

S . Apro reddita erat , obortam in synodo Tullensi a . 838 . Oct . 15 . in monachorum favorem

iudicavit 9 . De cetero Frotharium constat synodo Maguntiae mense Iunio anni 829 . habitae 10

interfuisse atque tam in synodo a . 835 . Theodonisvillae celebrata Ebonis archiepiscopi

Remensis damnationi 11 , quam eiusdem restitutioni a . 840 . in conventu Ingelheimensi a

Lothario imperatore statutae 12 assensum esse . Cum iam ante Ian . 16 . anni 845 . Frothario

Berardus chorepiscopus adiunctus esset 13 , ipse , postquam per 35 annos episcopatui summa

cum diligentia praefuit , anno 848 . ( aut anno praecedente) Mai . 22 . vel 31 . defunctus 14

atque in coemeterio S . Apri sepultus est 15 . Per tot annos qualem se in episcopatu ad -

ministrando praestiterit , melius , quam istae paucae notitiae ex chronicis instrumentisque

1) Gesta episcoporum Tullensium c . 26 , SS . VIII , 637 . 2) Flodoardi Hist . Remens . eccl . l . II c . 18 ,

SS . XIII , 466 ; et annus et dies prorsus certi non sunt , cf . N . Archiv XXI , 749 . 750 . 3) Cf . N . Archiv

l . l . 752 . 4) SS . VIII , 637 . 5) Cf . Pfister , Annales de V Est IV , p . 270 sq . 6) Cf . N . Archiv

l . l . p . 756 n . 6 . 7) Cf . Bouquet Recueil VIII , 620 n . 222 , IX , 340 n . 10 . 8) Mabillon , De re dipl .

p . 524 n . 79 , gui huic privilegio annum 836 . immerito ascripsisse videtur . 9) Gallia Christ . 2 . ed . XIII ,

( instr .) p . 450 . 10) Cf . Simson , Jahrb . des fränk . Reiches unter Ludw . d . Fr . I , 313 n . 5 . 11) Ibid .

II , 127 . 12) Cf . Flodoardi Hist . Remens . eccl . l . II c . 20 , SS . XIII , 473 . 13) Mühlbacher Reg . n . 1084 .

14) Cum Gesta episc . Tull . SS . VIII , 637 episcopatum eius 35 annos durasse referant , annus mortis

dependet ab anno ordinationis . Ibidem dies mortis Mai . 22 . reperitur , in necrologio vero Romarici montis

( N . Arch . XIX , 70) dies Mai . 31 . Cf . N . Arch . XXI , 759 . 15) Gesta episc . Tull . l . l .