Abteilungen

GREGORIUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI REVERENTISSIMO ET SANCTISSIMO

OTGARIO ARCHIEPISCOPO a 1 .

Quod nos tanto amore ac benignitate diligitis , plus hoc vestra sanctitas quam

nostra merita faciunt . Quod tamen maxime muneribus directis agnovimus , pro quibus

maximas vobis gratias agimus ; quia totum erga sedis apostolicae praesulem , ut con

decet , curatis inpendere , cuius nos vicissitudinem b Deo volente sanctitati vestrae sup

plere studemus .

De corpore vero sancto , quod nobis humiliter vestra quaesivit prudentia , quod diri

gere non habuimus , quoniam cuncta sanctorum corpora c praedecessores nostri nobis

cum communiter detulerunt et unumquodque eorum ecclesiis noviter dedicatis summa

veneratione condidimus . Proinde benivolentiam vestram praecamur , ut nobis spatium

inquirendi diligentius praebeatis , quatenus corpus sanctum invenire valeamus ad vestram

conplendum petitionem . Et si inventum fuerit , vestra nobis credere dignetur industria ,

statim , quod petistis , perficiemus . Modo vero illud non misimus , quia inquirentes ne

quaquam invenire valuimus .

14 .

Gregorius IV . papa universos episcopos se Aldricum episcopum Cenomanensem a

quorumcumque aemulorum iniustis iudiciis apostolica auctoritate defensurum esse certiores

facit .

( 833 . Iul . 8) 2 . Epistola spuria 3 .

E codicibus , qui totam praebent epistolam , solus antiquus est Parisinus lat . 1557 ( Colb .) s . X . f . 7

(= C) , quem H . Lebègue et nos contulimus . Textum similem , sed paulo mendosiorem olim praebuit codex

quidam S . Mariae supra Minervam Romanus , quondam cardinalis de Turrecremata († 1468) , nunc de -

perditus (= M) , quem Baronius ' vetustissimum ' dicit 4 . Hic cum epistolam nostram ex eodem fonte at

que C hausisse videatur , multa menda ambobus codicibus communia sunt . Tres enim codices moderni

ex M exscripti sunt , ita ut ex eis textum codicis M magna ex parte restituere possimus , videlicet : cod .

Parisinus lat . 3859 A ( Mazarin .) s . XVII . f . 89 (= Maz .), quem contulit H . Lebègue , cod . Romanus

bibliothecae Vallicellanae C 15 s . XVI . f . 262 (= Voll) et cod . Vatic . 4898 s . XVI . f . 83 ' (= Vat .) 5 , qui

nunc iam nihil continet nisi initium epistolae ; hos codices contulerunt R . Arnold et J . Kaufmann . Quorum

trium codicum non omnes varias lectiones annotavimus , cum nullius pretii sit , mendis modernorum scri

barum editionem nostram onerare ; sed paucis locis exceptis eas tantum lectiones , quae illis codicibus com

munes et ideo ex M derivatae sunt , littera M significatas recepimus .

Textum prorsus diversum et multis locis meliorem praebet cod . Parisinus lat . Baluze 45 s . XVII .

a) Otgarii archiepiscopi C . fe) dicessitudinem C . c) corpara C .

1) 826 -- 847 . 2) Cf . annotationem nostram extremae epistolae additam . Cum Aldricus episcopus

Cenomanensis ( 22 , Dec . 833 -- 7 . Ian . 856) secundum additamentum gestorum Aldrici ( SS . XV , 325 . 326) anno

demum 840 . a ' tyrannica quadam potestate ' ex episcopatu suo pulsus sit , epistolam nostram post illud

tempus scriptam esse verisimile est . 3) Hanc epistolam ex permultis decretalium aliorumque fontium

locis consutam spuriam esse nemo est , quin censeat . De quibus fontibus investigandis P . Hinschius ( De -

cretales Pseudoisidorianae p . CLXXXVIII sq .) optime meruit , paucos B . Simson ( Die Entstehung der

pseudoisidorischen Fälschungen in Le Mans , Leipzig 1886 p . 18 sq .) adiecit , nonnullos nos superaddimus ;

alios lector fortasse adinveniet . Qui scripserit epistolam Gregorio IV . papae falso addictam , eundem esse

atque auctorem decretalium Pseudoisidorianarum , capitularium collectionis Benedicti Levitae , capitulorum

Angilramni B . Simson ( l , L) , qua est sagacitate , disputavit , cui equidem prorsus assentior . Quapropter

annotationibus nostris contra usum alias adhibitum et fontes et similes Pseudoisidori , Benedicti Levitae ,

Angilramni locos plerumque in extenso inserendos esse censemus , ut ipse lector videat , quomodo et illi et

noster falsarius iisdem fontibus usi sint . – B . Simson et ipse contendit eundem auctorem etiam ' Actus

pontificum Cenomannis in urbe degentium ', quibus in cod . B epistola nostra adiuncta est , et ' Gresta Aldrici

episcopi Cenomanensis ' scripsisse . Sed alii docti viri in hac parte ab eo dissentiunt , cf . inprimis

G . Waitz SS . XV , 304 sq . et J . Havet , Questions Mérovingiennes VII , Biblioth . de l ' école des chartes t . 54

a . 1893 ; quae hic disserere longum est . 4) De quo codice cf . Nürnberger , Neues Archiv VII , 358 ,

Dümmler EE . III , 222 . 5) De quibus tribus codicibus cf . ibidem .