Abteilungen

IV .

NICOLAI I . PAPAE EPISTOLAE VARIAE .

103 .

Nicolaus Wenilonem archiepiscopum Senonensem eiusque coepiscopos laudata eorum

erga sedem apostolicam reverentia reprehendit , quod Herimannum episcopum valetudine

correptum ad synodum venire coegerint ; eos hortatur , ut mitius cum illo agant .

858 -- 860 .

Cod . Paris , lat . 1458 fol . 194 -- 195 ( B) .

Edd . Iohannes Cordesius , Opuscula et epistolae Hincmari Remensis archiepiscopi , accesserunt

Nicolai pp . I . et aliorum eiusdem aevi quaedam epp . et scripta ( Lutetiae Paris . 1615) , p . 713 ; Sirmond ,,

Conc . Gall . III , 187 ; Mansi , Conc . coll . XV , 397 ; Migne , Patr . lat . CXIX , 769 . – Cf . J .- E . Reg .

n . 2674 ( 2016) .

NICHOLAUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI REVERENTISSIMIS AC SANCTISSIMIS

CONFRATRIBUS NOSTRIS WANILONI ARCHIEPISCOPO SENONENSI 1 ET COEPISCOPIS EIUS 2 .

Epistolam a 3 sanctitatis vestrae , qua apostolatus nostri super causa Herimanni

episcopi 4 non inmerito expetere studuistis responsum vel qua more universalis ecclesiae

auctoritatis nostrae efflagitare instructionem curastis , accepimus . Sed antequam ad

consulta vestra mentis oculum inclinemus , parumper in laudibus vestris stilum operae b

pretium duximus immorandum ; qui , quo vobis eundum quove in rebus dubiis atque in

magnis ecclesiasticis negotiis esset accelerandum 5 , serenitatis visibus praevidistis humi

libusque devotionis vestrae passibus cucurristis . Contra illos nimirum , qui beatissimi

apostolorum principis Petri eiusque successorum luculentissimam doctrinam sedemque

spernentes , quem c 6 Dei filius in sancta ecclesia sua tamquam luminare maius in caelo

constituit , veluti quidam scorpiones palantes d incedunt in meridie , et cum adhuc dies

est , occidit eis sol . Revera ii et per scientiam Dei more Balaam apertos habent oculos ;

cadunt tamen , quia obcecati e instar ipsius avaritia , quo gressum tendere possint iusti

ciae , non aspiciunt , sed per abrupta f et avia incedentes , dum caput sequi refugiunt , in

vasta praecipitia demerguntur . Vos autem , fratres karissimi , qui sancto utique spiritu

revelante apostolicae sedis auctoritatem sensu capere et ad splendorem luminis eius

103 . a) Epistola B . b) opere B . c) quam Hauck ( v . infra ann . 6) corrigere vult . d) palpantes

Anal , iur , pont . X , 77 . e) corr . ex obcecato B . f) arrupta B .

1) 840 -- 865 . 2) Cf . de hac epistola P . Fournier , ' Étude sur les fausses décrétales ( Louvain ' 1907)

p , 86 . 95 sq . Tempus , quo scripta sit , non satis constat . 3) Quae tatet . Neque enim papa respondet

hic ad epistolam Lupi Ferrariensis illam supra p . 114 n . 5 editam , ut ex praesentis epistolae textu elucet .

Cf . – praeter priores – P . Fournier , l . l . p . 86 . H . Schrörs in ' Historisches Jahrbuch ' XXV . 32 sq . ( 1904) .

A . V . Müller in ' Neues Archiv ' XXV , 653 . ( 1900) , Ab his dissentit Lapôtre , ' De Anastasio bibliothecario '

p . 137 sqq .; cf . etiam p . 309 sqq . V . praeterea Dümmler , ' Ostfränkisches Reich ' II 2 , 96 sq . L .' Levillain in

' Bibliothèque de l ' école des chartes ' LXIII , 558 sq . ( 1902) . E . Seckel , ' Pseudoisidor ' in ' Realencyklopädie

für protest . Theologie und Kirche ' XVI 3 , 290 . 4) Nivernensis ; qui sed . a . 841 , mortuus est ca . a . 860 .

V . supra p . 114 ep . n . 5 cum ann . 2 et Hefele , ' Konziliengeschichte ' I 2 , 184 sq . 5) Cf . supra p . 600

2 . 24 sq . cum ann . 5 . 6) Cf . Hauck , ' Der Gedanke der päpstlichen Weltherrschaft bis auf Bonifaz VIII .

( Leipzig ' 1904) , p . 22 cum ann . 3 .

cf . Gen . 1 , 16 .

cf . Ier . 15 , 9 .

cf . Num . 24 , 2 .