Abteilungen

v .

DESIDERII EPISCOPI CADUR

CENSIS EPISTOLAE .

Unicus codex nobis servavit Sancti Desiderii episcopi Cadurcensis diversorumque

ad eum datas epistolas . Est codex 1 San Gallensis 190 , membranaceus saec . IX , formae

in octavo longiori , paginarum 356 , a pluribus exaratus librariis , ab iisdem etiam correctus .

Paginam primam implet apium benedictio 2 , quam denuo in pagina 37 invenimus . In pagina

secunda legitur index vetustus , qui sine dubio ex eodem exemplari , cuius hic codex est

apographus , est repetitus . Incipit autem : Hic codex Landoni Uede Leobo abbatis , con

tinet etc . Nostrae epistolae Desiderianae sic ibidem indicantur : Deinde epistularum

librum unum domni Desiderii episcopi . Item epistulas diversorum ad eundem domnum

Desiderium , et paginas 278 – 328 occupant . Sunt a tribus exaratae librariis , quorum

primus usque ad p . 302 , 3 , id est usque ad verba epistolae primae libri secundi : Semper

in dirigendis apicibus beatitudo vestra solvit munere suo functus est . Hunc excepit

alter usque ad finem epistolae quartae eiusdem libri . Tertius denique usque ad finem

libri opus continuavit . Lemmata in primo libro inveniuntur ita comparata , ut in singulis

lineis litterae vel rubrae vel nigrae , formae quidem quam dicimus uncialem , positae sint .

Eodem quoque modo lemma epistolae primae in libro secundo exaratum est , lemmata

trium epistolarum sequentium rubris tantum litteris factae sunt . Inde ab epistola quinta

libri secundi lemmata desiderantur , cum rubricator taedio affectus spatia vacua non

impleverit . Librarii satis bene scripserunt , vitia haud multa , statimque correcta ita

ut rarius quaedam sint neglecta . Textus qualis exstat , barbarismis scatet , quae utrum

epistolarum auctoribus an librariis sint adscribendi dubitari potest . Ex his pauca tantum -

modo libet afferri . Invenies igitur a cum accusativo II , 17 : a plures ; ad cum ablativo

( saepius) I , 6 : ad adspectu , I , 9 : ad observando illo minasterio ; coram cum accusativo

I , 14 : coram angelos sanctos ; cum cum accusativo I , 1 : cum ipsos , II , 17 : cum reliquos

fratres et conprovinciales vestros ; de cum accusativo ( saepissime) I , 1 de id , I , 3 : tam

de nos servos vestros quam et de cunctos fideles ; per cum ablativo II , 2 : per vestro

consilio et efficacissimo adiutorio , II , 17 : per qua ; pro cum accusativo I , 1 pro studia ,

pro nostram exiguitatem . Accusativus saepe pro ablativo ponitur , exempli gratia I , 1 :

cum ipsos habebamus conglutinata amicitia II , 1 : magnitudinis molem victus ; accusa -

1) Cf . Scherrer , Verzeichniss der Handschriften der Stiftsbibliothek von St . Gallen , p . 68 et Krusch

in Mon . Germ . Auct . antiq . VIII , p . LXXI sqq . 2) Cf . Ewald , Neues Archiv VIII , 356 .