Abteilungen
' Domine , ne in ira tua arguas me neque in furore tuo corri
pias me '.
Et sublevabant me , dixit , in aera sursum x . Et in cir
cuitu totius mundi ignem ardentem videbam et y flammam
inmensae magnitudinis anhelantem z et terribiliter ad superiora
ascendentem , non aliter pene quam ut sub uno globo totius
mundi machinam 1 conplectentem , nisi eam sanctus angelus
inpresso signo sanctae crucis Christi compesceret . Quando
enim in obviam minacis flammę signum crucis Christi expres
serat , tunc flamma magna a ex partę decrescens resedit . Et
istius flammę terribili ardore intollerabiliter torquebar oculis
maxime ardentibus et splendore fulgentium spirituum vehe
mentissime reverberatis , donec splendide visionis angelus manus
suae inpositione caput meum quasi protegens tangebat et me
a lesione b flammarum tutum c reddidit .
Pręterea referebat d illo in temporis spatio , quo extra
corpus fuit , tam magnam animarum migrantium de corpore
multitudinem e illuc , ubi ipse fuit , convenisse , quam totius
humani generis in terris non fuisse antea existimaret . In
numerabilem quoque malignorum spirituum turbam nec non
et clarissimum chorum supernorum angelorum 2 adfuisse nar
ravit . Et maximam inter f se miserrimos g spiritus et sanctos
angelos de animabus egredientibus de corpore disputationem
habuisse , demones accussando et h peccatorum pondus gravando ,
angelos vero relevando i et excussando .
Et se ipsum audisse omnia k flagitiorum suorum propria
peccamina l , quae fecit a iuventute sua et ad confitendum aut
neglexit aut oblivioni tradidit vel ad peccatum pertinere omnino
nesciebat , ipsius propria voce contra illum clamitasse et eum
dirissimę m accussasse et specialiter unumquodque n vitium
quasi ex sua persona in medium se obtulisse dicendo quoddam :
' Ego sum cupiditas tua , qua o inlicita frequentissime et con
traria preceptis Dei concupisti '; quoddam vero : ‚ Ego sum vana
gloria , qua te apud homines iactanter exaltasti '; aliud : ‚ Ego
sum mendacium , in quo mentiendo peccasti '; aliud : ‚ Ego sum
otiosum verbum , quod inaniter locutus fuisti '; aliud : ‚ Ego
x ) in aere duxit ( aus dixit corr .) sursum 1 ; dixit in aere sursum Par .;
duxit in aera sursum 6 . y ) fehlt 2 . z ) hanelantem Par . a ) magna
flamma 1 . b ) alisione statt a lesione 6 . c ) von anderer Hand aus
tuum corr . 1 . d ) refebat 1 . e) multitudine Par . f ) intra 1 . 2 .
g ) misserimos 1 . h ) accusationem statt accusando et Par . i ) reve
lando 1 . 6 . Par . k ) omnia audisse 1 . l ) peccata 2 . m ) durissime 2 .
n ) unumquoque Par . o ) quae 1 . 2 . 3 .
1) Vgl . dum tremet mundi machina Aldhelm , Carmina rhytmica a . a . O .
525 v . 18 . 2) Vgl . oben S . 6 Z . 14 ad perpetua supernorum gaudia angelorum .
Ps . 37 , 2 .