Abteilungen

nostrorum petitionibus pareamus quas pro utilitatibus et aucmentationibus divinorum

obsequiorum auribus serenitatis nostrae infuderint . Unde generali collegio omnium fide

lium nostrorum notum fieri cupimus presentium scilicet et futurorum , quia nos rogatu

atque communi consensu fidelium nostrorum ad placitum nostrum Ulmae habitum ex

diversis mundi partibus collectorum , Salomonis videlicet , Dracholfi atque Meginperti

venerabilium episcoporum , comitum vero Sigihardi , Arnolfi , Erichangarii a , Odalrici ,

Perchtoldi b , Chuonradi , Herimanni , Luitfredi atque Iringi , ad episcopium Erchanbaldi

venerabilis episcopi Eihstat nominatum et ad domum illius in honorem sancti Willibaldi

confessoris Christi constructum omnes res quas antecessores nostri et bone memorie

pius consanguineus noster Hludovicus eidem domui dei per preceptales chartas pro

remedio animae suae vel nos ipsi post eius discessum in proprium donavimus , denuo

ad eandem domum dei concessimus atque in ius et dominium illius aeternaliter trans

fudimus , id est abbatiam Hasenrieda dictam , Ahusa , [ Bi]rihhinga c , Faranpah , Sundares

feld , partem illius foresti ad Viuzunburc , sicut in pagina praecepti ob hoc facti scriptum

habetur , ecclesiam ad Feldun cum suis pertinentiis et locum vivarii unius in Paginza

et insuper pratum unum ; qu[anti]tas vero vivarii et prati atque situs loci in priori

precepto adtitulata est . Ad hec etiam in elemosinam nostram et antecessorum nostro

rum ad predictam ecclesiam omni anno tres porcos silvaticos , tres cervos , tres cer

fas d atque trecentos pisces ad usum Eistatensis ecclesiae episcopo , ubi sanctus Willi

baldus confessor Christi et venerabilis sancta Walpurgis corpore quiescunt , cum suis

venatoribus atque piscatoribus infra forestum Feld[un commanentibus] e aeternaliter in

proprium concessimus . Iussimus quoque hoc praeceptum inde conscribi per quod haec

omnia et quidquid ad illa pertinet ad memoratum episcopatum ita contulimus et per -

petualiter [ concessimus] , et insuper quidquid memoratus illustris pontifex suae domui

per cumulationes vel emptiones aut quaslibet ocasiones acquisierat , per omnia et in

omnibus confirmamus et roboramus . 〈 Sicut quevis m ....... re rapiatur ut temerario

casu aliquid inde de supradictis rebus conetur auferre , summi pontificis id est dei

omnipotentis inde sentiat vindictam , privatus tamen facultate suae malivolentie , et

ad cameram nostram auri libras X ; argenti C persolvat .〉 Et ut hoc concessionis nostrae

auctoritatisque f preceptum firmum stabileque consistat , manu nostra illud firmavimus

et sigillo nostro consignari iussimus .

Signum domini Chuonradi ( M .) piissimi regis .

Salomon cancellarius advicem Piligrimi archicappellani recognovit . ( SI .)

Data g III . non . mar . anno incarnationis domini DCCCCXII , indictione XV , regnante

domno Chuonrado anno I ; actum ad Feldun ; feliciter in dei nomine amen .

4 .

Konrad bestätigt dem Bisthum Eichstädt die von seinen Vorgängern verliehene

Immunität .

— — —

Copialbuch von Eichstädt aus dem Anfang des 14 . Jh . f . 17 im k . Reichsarchiv zu

München ( A) .

Mon . Boica 31 a , 180 nº 91 aus A = Böhmer A . Conr . 36 nº 36 .

Die Fassung geht wahrscheinlich auf ein D . Ludwig des Frommen zurück . Hier

3 . [ Sickel] a) Erichargarii A b) Perototti A c) Rihhinga A , s . SS . 7 , 247 d) tres

cervos ., ... tres cerfas A e) Feld ..... des aeternaliter A f) auctoritatis A g) dato A .