Abteilungen

postea suggerebat ipse Folradus abba vel monachy sancti Dionisii et hoc dicebant ,

ut ille telloneus de illo marcado in villabus vel agros eorum totus absque iudicis

introitum ad [ casa] sancti Dionisii adesse debebat . Et hoc dicebant , quod ante hos

annos , quando Carlus fuit e[iect]us per Soanachylde cupiditate et Gairefredo Parisius

comite insidiante , per eorum consensu ad illos necuciantes e vel marcadantes per depre

cacionem unumquemque hom[nem ing]enuum dinarius quattuor dare fecissent , et hoc

eis malo ordine tullerunt . Et postea Gairehardus comis Parisii vel agentes sui ipsam

deprecacionem , quomodo ibidem invenerunt , per consuetudinem ad ipsos homines hoc

exactabant et ad unoquemque homine ingenuo de quacumque natione , qui ad illo

marcado adveniebant , dinarius quattuor de eorum capite exactabant , si ingenuus [ er]at ;

et si servus erat , tunc coniurare debebat , quod servus fuisset , et ipsi homines , quando

ipso sacramento iurabant , quinque dinarius pro hoc donabant . Et hoc agentes sancti

Dionisii vel Folradus abba seu ille monachy dicebant , quod per talem consuetudinem

ille marcadus fuisset eminuatus vel abstractus ; et ille necuciantes vel omnes naciones ,

qui ad ipso marcado advenire solebant , pro hac causa ipso marcado defugiebant et ille

telloneus de ipsa casa dei erat minuatus vel abstractus . Et ipse Gairehardus hoc

dicebat , quod alia consuetudine in ipso marcado non misisset , nisi qualem antea per

emissione Soanechyldae vel iam dicto Gairefredo missa fuisset et ibidem invenisset ;

et aliter exinde agere non volebat , nisi quomodo domno rege placebat vel quomodo a

longum f tempus tempora regum ibidem fuit consuetudo vel ad ipsa casa dei in integritate

ipse telloneus fuit concessus vel conservatus . Et dum hac causa sic acta vel perpetrata

invenimus , per anteriorum regum tales precepciones vel confirmaciones nobis obtulerunt

relegendas , unacum plures nostris fidelibus id sunt Milone , Helmegaudo , Hildegario ,

[C]hrothardo , Drogone , Baugulfo , [ G]islehario , Leuthfredo , Rauhone , Theuderico , Maga

nario , Nithado , Uualthario , Uulfario et Uuicberto comite palati nostro visi fuimus iudicasse

vel decrevisse seu [ confir]masse et de novo iterum concessisse , ut ab hac die nullus [ ex

i]udiciaria potestate nec in ipso [ marca]do nec per eorum agros nec portus nec de homines

eorum nec eorum necuciantes nec de omnes naciones quascumque , qui ad iam dicto

marcado adveniunt , nec per villas eorum nec de navigia nec de portus nec de carra

nec de saumas nullo telloneo nec foratico nec rotatico nec pontatico nec portatico nec

salutatico nec cispitatico nec mutatico nec nulla exacta nec consuetudines nec illos

dinarios quattuor , quod de omnes naciones , qui ibidem ad ipso marcado adveniunt ,

quem Soanechyldis g et Gairefredus comis , ut supra memoravimus , in consuetudine

miserunt , ad ipsos necuciantes nec infra ipso pago Parisiago nec in ipsa civitate de

ipsa [ vice] nec aliubi , qui ad ipsa sancta festivitate adveniunt , nulla exacta nec contra

rietate neque vos neque iuniores seu successores vestri exigere nec exactare [ n]o[n

pr]esumatis , nisi , ut diximus , quicquid exinde fiscus noster forsitan ad parte nostra

seu et ad omnes agentes nostros potuerat sperare , omnia et ex omnibus ipse telloneus

ad ipsa casa dei in integrum sit concessus atque indultus vel evindecatus , ita ut

[ futuris] temporibus per nostra auctoritate vel anteriorum regum habeant confirmatum

vel evindicatum , quia nos propter deum et reverencia prefati sancti Dionisii martyris

seu pro animae nostrae remedium vel stabilitate regni Francorum et filiis nostris vel

posteritate eorum hoc in luminaribus ad ipsa casa sancti Dionisii vel ad ipsos monachos

seu pauperes et peregrinos in nostra aelemosina hoc in omnibus concessimus vel con

firmavimus , ut eis melius delectet pro stabilitate regni nostri vel pro cunctis leudis

nostris domini misericordia adtencius deprecare et ut aevis et perennis temporibus ad

ipsa casa dei proficiat in augmentum . Et ut haec confirmacio nostra inspecto ipso

iudicio domno Hildeberto rege vel aliorum regum seu et avunculo nostro Grimoaldo

6 . e) necuantes A f) von derselben Hand aus ursprünglichem longo corr . g) Soana

chyldis ? die Schrift abgerieben