Abteilungen
servientes ipsius ecclesie distringendum nec ullas redibuciones requirendum quoque
tempore ingredere aut exactare deberet . Cuius peticionem venerabilem tribus his e ex causis
noluimus f denegare : una videlicet pro veneracione g tam ipsius sancti loci quamque ipsorum
sacerdotum , qui ibidem domino deo famulare videntur , quatenus pro nobis uxoreque ac filiis et
filiabus nostris et populo nobis a deo commisso iugiter domini misericordiam melius implorare de -
lectet ; alia , ut in divinis litteris et in doctrinis spiritualibus ampliorem h certamen mittere procurent ;
tercia eius meritis compellentibus ita prestitisse et in omnibus concessisse cognoscite . Propterea , per
presentem auctoritatem 〈 atque confirmacionis preceptum concedimus atque confirmamus
denominata specialiter loca in ipso sancto et venerabili i loco , id est cenobium k sancte
Marie semper virginis et genitricis domini nostri Iesu Christi , quod quidem Ferox
abba edificavit in Verona foras muros civitatis loco qui vocatur ad Organum , cum
omnibus ad se rebus pertinentibus nec non et ecclesia sancti Laurentii , que sita est
in Foroiuli loco qui nuncupatur Boga , cum omnibus facultatibus suis , similiter et
senodochium , quod dux Roduald edificavit in Foroiuli vocabulo sancti Iohannis cum
omnibus adiacentiis vel pertinenciis suis . Dei igitur misericordiam considerantes tue
sancte peticioni sensum accomodantes cedimus atque confirmamus omnes precepciones
tam regum quam ducum quibuscumque scilicet modis tempore Longobardorum ad
ipsum sanctum et venerabilem locum constat devolutum l . Quam ob rem specialiter 〉
decernimus atque iubemus , ut nullus quislibet de vobis aut iunioribus vel successoribus
vestris amodo et deinceps , ut diximus , in villas vel curtes seu quibuslibet locis seu
rebus vel monasteria virorum ac puellarum et senodochia m vel in quibuslibet locis
ecclesias ad prefatum locum respicientes ad causas audiendum vel fr[eta] a undique
exigendum nec homines ipsarum ecclesiarum distringendum nec mansiones aut paratas
faciendum nec ullas redibuciones requirendum ullo umquam tempore ingredere aut
exactare presumatis ; sed 〈 omnia que pretulimus 〉 sub emunitatis n nomine valeat me
moratus Paulinus patriarcha ciusque successores in omnibus locis et rebus ad se
pertinentibus quieto ordine vivere ac resedere et pro nobis ac prole seu et pro sta
bilitate imperii nostri domini misericordiam iugiter implorare . Et ut hec auctoritas
firmior habeatur et diuturnis temporibus melius conservetur , manu propria subter
firmavimus et de anulo nostro sigillari iussimus .
Signum ( M .) Karoli gloriosissimi regis .
Iacob advicem Radoni recognovi .
Data pridie nonas augustas anno XXIII et XVIIII regni nostri ; actum Reganes
burg palacio publico ; in dei nomine feliciter amen .
176 .
Karl der Grosse schenkt dem Kloster St . Emmeramm bei Regensburg ein Stück
anliegenden Landes .
Frankfurt 794 Februar 22 .
Original ( A) und Chartular aus der zweiten Hälfte des 11 . Jh . f . 7 ' ( 13) im Reichs
archiv zu München .
Pez Thes . 1 c , 1 nº 1 aus B = Lünig RA . 21 b , 99 . – Liber prob . Ratisb . 1 nº 1
aus A . – Ried CD . Ratisb . 1 , 8 nº 10 aus A . – Mon . Boica 28 a , 3 nº 2 aus A . –
Mühlbacher Reg . 321 ( 312) .
175 . e) his von derselben Hand nachgetragen f) nolumus B g) venaracione B h) spiri
talibus ampliore B i) venerabile B k) scenobium B l) divolutum B , der Text hier
verderbt , vielleicht sollte es heissen : et omne , quod ... constat esse devolutum m) seno
dochias B n) munitatis B .