Abteilungen

Actum Careciaco villa , in palatio , quod ficit mensis September die XVII . Annum

quintum post defunctum Theodericum regem .

Signum inlustri viro Karlo maiorum domus a , qui hanc epistolam donationis fieri

rogavit .

† Signum Radberti comitis . Signum Raygaubaldi comitis . Signum Salaconis comitis .

Signum inlustris matrone Sonechildis consensi . Signum Grifonis , filii sui , consensi .

Signum Hroderici . Signum Adabaldi . Signum Deodati . Signum Helineberti . Audoenus

cappellanus subscripsit . Ego Theudericus subscripsi .

Crothgangus iussus hanc epistolam donationis recognovi .

KARLOMANNUS MAIOR DOMUS .

15 .

Karlomannus maior domus monasteriis Stabulao et Malmundario et Anglino abbati

villas quasdam concedit .

[ 746 .]

Iun . 6 .

1 . * Chartular . Stabul . et Malmund , saec . XIII . in tabular . Dusseldorp . signat . B , 52 , fol . 7 . = 1 b . * Chartular .

alterum saec . XIV . in Bibl . Bruxell . signat . 116 B , fol . 9 '.

Ediderunt ex chartul . saec . XIII : Martene et Durand , Ampliss . Collect II , col . 20 ; = Bouquet IV , p . 713 ,

n . 130 ; = Bertholet II , Preuves , p . 38 ; = Brequigny p . 487 , n . 349 ; = Pardessus II , p . 402 , n . 588 .

De Foy ad a . 746 ; Brequigny ad a . 746 ; Wauters ad a . 746 .

Iccirco b ego Karlemannus , maiorum c domus , filius quondam Karoli , donamus dona

tumque in perpetuum esse volumus in elemosina nostra vel Anglino 7 abbati nostro ad

monasterio Stabulaus seu Malmundario , constructa in honore patroni nostri sancti Petri

et sancti Pauli seu et sancti Martini et ceterorum martirum , quorum pignora ibidem vene

rari noscuntur , ubi Anglinus abba Christo propicio praeesse d dinoscitur , hoc sunt villas ,

cuius vocabula sunt : Levione e , cum omnibus appendiciis suis in pago Condustrinse , Cal -

dina , Mosania , Warsipio et Barsina , nec non et Rudis , Provote f , Halma et Haist , in Guoldo

manso , Solania , similiter et villam quae vocatur Wadalino cum omnibus appendiciis

suis , Rudis , Olisna , Ferario , Palatiolo et Brabante , ad ipsas casas Dei tradimus atque

transcribimus a die praesente ego Karlemannus pro animae nostrae vel Anglino , ut melius

eis delectet pro nos vel stabilitate regni nostri Domini misericordiam attentius deprecare .

In ea scilicet ratione , ut quamdiu ipse Anglinus advixerit , ipsas res usualiter excolere

debeat , et si nepus suus nomine Gotbaldus illum superstis fuerit , ipsius Wadelino absque g

praeiudicio et per praecaria vel consensum ipsius monachis praedicto Wadelino tenere vel

excolere debeat sine ulla deminoratione h , tantum ista superius denominata totum et ad

integrum trado et dono ad ipsius monasteria pro animae nostrae vel Anglino abbati nostro ;

hoc sunt terris , aedificiis , accolabus , mancipiis , pratis , campis , pascuis , aquis aquarumve

decursibus , adiacentiis , appendiciis , peculium utriusque sexus , mobilibus et inmobilibus ,

nec non et in praedictis locellis , mansellis , et in locis Mosali et Barsina , quod homines nostri

ex genere Condustrensi his nominibus : Adalivus i et Agibertus , Bertegis et Astremundus ,

tenuerunt , cum ipsis iam dictis hominibus superius nominatis , quicquid moderno tempore

ipse Anglinus visus fuit tenere et inantea quicquid ibidem laborare aut augmentare vel

adtrahere potuerit , ad praefata monasteria in elemosina nostra vel sua post suum quoque

discessum ibidem revertatur absque ulla contradictione . Si quis vero , quod futurum esse

non credo , contra hanc traditionis nostrae constitutionem facere praesumpserit , iudicio

successorum nostrorum regum eum relinquimus . Factum est astipulatione subnixa in villa

Wasidio publice , sub die quod fecit menses Iunius dies VI . Regnante Childerico k .

Signum inluster vir Karlemannus , maiorum domus .

Signum inluster vir Drogone , filio eius , consentiente .

Ego Hildradus cancellarius rogatus hoc testamentum l scripsi et subscripsi .

a) maiorim - domus falso Doubl . b) Charta initio mutila sic incipit in 1 . 1 b . c) maior 1 . 1 b . d) venerare falso pro

praeesse 1 . 1 b . e) Lenione 1 b . f) Pronote 1 b . g) preiudicio et absque per precaria perverse 1 . 1 b . h) deniari

tione 1 . 1 b . i) Adalinus 1 b . k) Hilderico 1 . 1 b . l) testamenti 1 . 1 b .

7) A . 746 . non Anglinus , sed successor eius Agilulphus monasteriis Stabulensi et Malmundariensi praeerat ;

cfr . Le Cointe , Annal . eccles . V , p . 109 et 166 .