Abteilungen

runt , omnesque paganos viros ac mulieres cuiusque etatis et conditionis in ore gladii occi

derunt , Saladino aspiciente et cum maximo dolore recedente , paucis de maioribus captivatis .

Capta igitur civitate 84 , rex Anglorum signa triumphalia sui exercitus turribus affigi

precipit , titulum victorie ex tota sibimet ipsi satis arroganter adscribens . Hacque de causa

cum per civitatem transiret , vexillum ducis Leopaldi a turri , quam ipse cum suis obtinuerat ,

affixum vidit , suumque non esse recognoscens , cuiusnam sit percontatur . Qui Leopaldi

ducis Orientalium esse accepto responso , eumque ex parte civitatem obtinuisse comperiens ,

maxima indignatione permotus vexillum turre deici lutoque b conculcari precepit , insuper

ducem verbis contumeliosis affectum sine causa iniuriavit . Preter hec preda communi uni

versorum sudore acquisita , inter suos tantum distributa c , reliquos privavit in seque odia

omnium concitavit . Omnibus enim fortiori militum robore prestabat , et ideo pro velle suo

cuncta disponens reliquos principes parvi pendebat . Attamen Teutonica militia cum Italica

hiis admodum exasperata regi in faciem restitisset , nisi auctoritate militum Templi repressa

fuisset . Anglicam itaque perfidiam detestantes Anglieque d subdi dedignantes , ascensis

navibus , simul cum duce Leopaldo repatriaverunt , rege cum suis adhuc remanente e quoti

dieque f paganos impugnante .

Itaque cives Hierosolymitani omnesque qui paganos ex urbibus vicisque evaserunt ,

Accaron congregati , urbem ipsam summo studio munientes receptaculum christiani exer

citus sedemque belli contra paganos constituerunt , eamque pro dignitatum varietate divi

dentes habitationibus Templariorum , Hospitalarium , sepulchri dominici canonicorum cum

sede patriarchali distinxerunt , ac sepius cum exercitu egressi paganisque congressi , pluri

bus civitatibus castellisque , que perdiderant , receptis , paganis magnanimiter resistebant ,

repatrianteque rege Anglorum , Heinricum comitem Campanie , data sibi vidua Widonis

regis , regem sibi creaverunt , sicque collecto cottidianoque crescentes numero , prelia

Domini preliabantur cum leticia g , multis de cismarinis partibus in auxilium eorum vicissim

transfretantibus f . Sed his dicta sufficiant e , stilo ad imperium nostrum h redeunte .

37 . Anno dominice incarnationis 1190 . Heinricus imperator , ut prelibatum i est , a Cele

stino papa cum coniuge coronatus , ipsam secum ducens k , Apuliam Siciliamque mortuo

Willehelmo possidere volens , in Campaniam cum exercitu divertit , rebellantemque sibi

totam terram invenit . Nam mortuo Wilhelmo rege quidam consanguineus eius de genere

Rogerii , Tancredus nomine , tyrannidem l in Sicilia , que nutrix tyrannorum ab antiquo fuit ,

sub regio nomine arripiens , cum consensu omnium ipsius terre baronum civitatumque

imperatori violenter restitit , ipsumque de m hereditate coniugis quoad vixit constantissime

propulsavit . Imperator itaque Neapolim rebellem Campanie urbem obsidione vallavit ,

cuncta in circuitu terre igne ferroque vastata . Quo rex Francorum de transmarina expedi

tione rediens , ad eum venit 85 , ipsique confederatus honorifice dimissus in Franciam rediit .

Pestilentia itaque exercitum tangente , nichil proficiens imperator de repatriatione disposuit ;

in qua mora a quibusdam baronibus Apulie propinquis suis imperatrix capitur , et cum

maxima diligentia custodita in captivitate detinetur tempore aliquanto . Flebili ergo prin -

cipio ad obtinendam Apuliam imperator dehonestatus , sed meliori postmodum fortuna usus ,

ad Cisalpina regreditur , facta prius apostolico de captivitate coniugis querimonia . Aposto

licus autem commotus presumptores huius rei , terra eorum sub interdicto posita , anathe

mate constrinxit , imperatricemque captivitate relaxari coegit , quam postmodum ad Cisalpina

revertentem imperator recepit , die ultionis in corde eius cum nimia indignitate n statuta .

Reversus igitur ad Cisalpina 86 Heinricus imperator , Chůnrado fratri suo ducatum Swevie con

cessit . Hic Coͮnradus ferocis o agrestisque nature homo , sed liberaus admodum animi erat p ,

ideoque magna appetens q illicitaque semper faciens vicinis et remotis terrori fuit .

38 . Hac tempestate rex Anglorum Richardus de expeditione transmarina rediens , per

Ungariam in fines ducis Leopaldi paucis comitatus devenit , memorque iniuriarum eidem

duci apud Accaron a se exhibitarum , ipsum nimis metuens , dimisso regali obsequio , privato

1191 .

a) Liupoldi 1 *; Lupoldi 2 , quod manus recentior s . XIII margini 1 adscripserat . b) luto 1 *. c) predam – acqui

sitam – distribuit 1 *. d) Anglieneque 1 . 2 , quod male scriptum esse loco Angligeneque suspicor ; Angliaeque – de

testantes desunt 1 *. e) remanente . Sed hec hactenus 1 *. f) quotidieque – transfretantibus desunt 1 *. 3 . g) c . let .

add . 1 . h) deest 1 *. i) praeliabatum 2 ; dictum 1 *. k) secum ducens ipsam 1 *. l) tir . 1 *. m) ab 2 .

n) indignatione 3 . o) ita 1 . 2 ; fortis edd . p) erat animi 1 *. q) appetens magna 1 *.

84) die 12 . vel 13 . Iulii 1191 . 85) mense Septembri 1191 . 86) mense Decembri 1191 .