Abteilungen

Suche nach igne  in allen Bänden  
Suche nach igne  in diesem Band  
HTML Scan Zusatzinfo   

manu , Wido 1 * obsessores bello appetit , et de eis magnam a stragem dedit victor , obsi

dionemque disrumpit a .

35 . Arnaldus autem comes Engolismensis , pro Dei timore facto habitaculo mona

chorum in ecclesia Buxensi sancti Amancii 4 , et ibi misso reverendo abbate nomine

Francone , in aula sancti Eparchii factus monacus , sepultus est 4 . Non . Mar . iuxta

patrem 2 * suum . Et episcopus Aldegerius Lemovicae 3 * cum pretiosioribus indumentis

sacerdotalibus ex aula sancti Marcialis abiit Franciam , et ibi vita privatus , sepultus est

apud Sanctum Dionisium , et pro sepultura sua contulit pretiosa quae asportaverat a

Sancto Marciale ornamenta . Successit pontifex Alduinus , frater eius , per manum Willelmi

ducis , consecratusque est Engolismae ab 4 * episcopo Hugone . Arnaldus supradictus

successorem sibi comitem reliquid Engolismae Willelmum filium suum . Preterea Fulcal

dus 5 episcopus per 12 annos vivens , Rannulfum successorem accepit . Quo episcopo

existente per novem annos et mortuo 5 * , supradictus Hugo episcopatum per 20 annos

optinuit , et 6 * post eum Grimoardus , deinde 7 * domnus Roho antistes gloriosus Engo

lismae refulsit 6 . His diebus pestilentia ignis super Lemovicinos exarsit . Corpora enim

virorum et mulierum supra numerum invisibili igne depascebantur , et ubique planctus

terram replebat . Gosfridus ergo abbas sancti Marcialis , qui successerat Wigoni , et

Alduinus episcopus , habito consilio cum duce Willelmo , triduanum ieiunium Lemovicino

indicunt . Tunc omnes Aquitaniae episcopi in unum Lemovicae congregati sunt , corpora

quoque et reliquiae sanctorum undecumque sollempniter advectae sunt ibi , et corpus

sancti Marcialis patroni b Galliae de sepulchro levatum est , unde leticia inmensa omnes

repleti sunt , et omnis infirmitas ubique cessavit , pactumque pacis et iusticia a duce et

principibus vicissim c foederata est . Alduinus autem episcopus monasterium sancti

Stephani Agentense 7 , quod Hildegarius ornate disposuerat in magna caterva monacho

rum , per triennium antequam moreretur 8 * destruxit , et canonicos ibi restituit . Hac de

noxa Lemovicam intra urbem monachos in ecclesia sancti Martini regulae subditos adgre

gare curavit . Sepe idem Alduinus pro nequicia populi 9 * novam observantiam constituit ,

scilicet ecclesias et monasteria cessare a divino cultu et sancto sacrificio , et populum

quasi paganum a divinis laudibus cessare , et hanc observantiam excommunionem cense -

bat . Idem antistes , dum populus in quadragesima Evauno sua diocesi fame periclitare

tur , ne mortem pro fame incurreret , indixit esum carnium , et ab omnibus illius

oppidi ȩsca sumptae sunt carnes ; quibus penitentiam antistes ipse postmodum suasit .

Frater vero eius Wido vicecomes Lemovicensis , dum comes Boso Romam abiret , nata

occasione castrum extruxit a novo contra Brantosmense monasterium . Nec mora ,

reverso Bosone commissoque praelio 10 * , Boso victor castrum destruxit , multusque san

guis in eo bello effusus est , et Wido vulneratus fuga lapsus est .

36 . His temporibus episcopus Grimoardus , datis muneribus , a Willelmo comite sancti

Eparchii monasterium expeciit et sibi vindicavit , et per multos annos sine abbate manere

fecit 11 * . Omnes enim comites Engolismae a temporibus Chifdeberti regis Francorum ,

quo ipse locus fundatus est , advocati eius et defensores extitisse noscuntur et proviso

c . 1000

c . 990 ,

964 . 973 .

993 . 1017 .

994 .

7

1 * cum Lemovicinis add . 2 . 2 * matrem suam 2 . 3 * successor Ebli add . 2 .

4 * ab archiepiscopo Burdegalensi Gumbaldo , et a Fronterio Petrugoricensi , et Abone Sanctoni -

censi , et Ugone Egolismensi , qui eum Lemovice intronizavit , primo in cathedra vectatoria

apud ecclesiam sancti Gerardi , deinde in sede sancti Marcialis . At vero Arnaldus 2 .

5 * accepto iuxta basilicam sancti Eparchii quemadmodum d Fulcaldo [ sepulchro] add . 2 .

6 * ipso sepulto apud Sanctum Eparchium in monastico habitu add . 2 .

7 * Deinde Roo ( corr . Roho) episcopus 2 . 8 * suadente diabolo add . 2 .

9 * pro rapina militum et devastatione pauperum 2 . 10 * in campo Carracio add . 2 .

11 * et plures e possessiones eiusdem monasterii parentibus suis et aliis secularibus donavit et a

loco alienavit add . 2 .

a *) magnum 1 . a) disrumrumpit duabus lineis 1 . b) patronis 1 . c) uicisim 1 . viciis simphoderata 2 .

d) quem adm c . e) pluras c .

4) S . Amand de Boisse , cf . Gallia Christ . II . 1035 . 5) De Ebulo cogitasse videtur ; cf . c . 28 .

6) cf . hist . conc . Lem . a . 1031 . ( Concil . ed . Labb . IX . p . 879) : Nam et episcopus noster Engolismensis

Hugoqui ante hos 40 annos migravit , cuius successor ante hos quatuordecim est defunctus etc .

7) Antimonasterium , Emontiers sive Eymoutier .