Abteilungen

Zurück zum Suchergebnis Theodomar  
Suche nach Theodomar  in diesem Band  
HTML Scan Zusatzinfo   

900 . Hoc anno Bovo iunior a abbas ordinatus est .

905 . In pentecosten cometae apparuit b .

906 . Conradus dux occisus . Ungarii in Saxoniam venerunt . Adalberhtus obiit .

907 . In paschae diebus cometae apparuit c . Baioariorum gens ab Ungariis pene deleta est .

909 . Adalgarius episcopus 21 obiit .

911 . Hluthowicus rex obiit . Conradus rex .

912 . Cometae apparuit . Oddo comes 22 obiit .

913 . Godescalcus abbas obiit , et d Heio presbiter .

915 . Devastacio Hungariorum in Valun 23 ; et e bellum in Heresburg .

916 . Bovo abbas obiit .

917 . Hogerus archiepiscopus 24 obiit .

918 . Conradus rex obiit . Heinricus regnare coepit .

919 . Ungarii Saxoniam crudeliter vastabant , et cum infinita praeda et maxima captivi

tate utriusque sexus ad proprias reversi sunt terras , Domino irascente adversum

nos .

927 . + Herigerus archiepiscopus 25 obiit ; Hildibertus archiepiscopus ordinatus est .

929 . Anno ab incarnatione Domini 929 , indictione 2 . 2 Non . Sept feria 6 . oriente sole , facta

est pugna valida iuxta flumen quod vocatur Alpia contra Sclavos , in qua prostrati

sunt de paganis 120 milia f , captivi vero 800 ; de nostris vero duo duces Liutharii ,

quidam vero vulnerati , alii autem prostrati .

933 . Ungariorum exercitus ab Heinrico rege interfectus est .

934 . Heinricus rex Danos g subeit h .

936 . Heinricus rex obiit ; regnavitque Oddo rex filius eius pro eo i . Et k Unni archi

episcopus Hammaburgensis profectus in Scithiam praedicandi gratia verbum Dei ,

ibique defunctus ac sepultus est . Rathubodo monachus obiit .

937 . Hildiberhtus archiepiscopus obiit ; et eodem anno Frithuricus archiepiscopus ordi

natus est Mogontinensis . Et monasteria Fuldense et sancti Galli exarserunt , et Ar

nulfus dux 26 obiit .

938 . Thancmarus occisus est ; et Ungariorum exercitus in Belxam 27 deletus .

939 . Sol visus est inminutus tertia diei hora 4 . Idus Iulias ; Evurhardus et Isliberhtus

duces occisi sunt .

941 . Cometae apparuit .

942 . Inundatio nimia . Folcmarus abbas obiit . Bovo abbas ordinatus est .

948 . Bovo abbas obiit . Gerbernus abbas ordinatus est .

949 . Translatio capitis sancti , Iustini martiris de Magathaburg ad novam Corbeiam .

954 . Frithuricus archiepiscopus obiit .

955 . Conradus comes occisus ; et Ungariorum et Sclavorum exercitus a rege Oddone de -

letus .

957 . Liudulfus , filius regis , in Italia obiit .

959 . Hoc anno signum sanctae crucis in vestimentis hominum et in corporibus .

961 . Hoc anno Oddo rex Romam profectus est .

962 . Obiit Adalwardus infans . 2 . l Kal . Ian .

963 . m Isto anno imperator et augustus reversus Otto de Benaventanis , repugnantem Ro

manum orbem victor subegit . Sequenti ergo anno

964 n intra civitatem insidiis preventus , et bis victor extitit . Secunda profectione

Spolitanos o et Camerinos , Tuscanos Calabriamque subegit .

965 . Hoc anno Gerbernus abbas obiit ; et Liudulfus abbas ordinatus .

967 . Anno dominicae incarnationis 967 . 2 . Id . Mart . obiit Mahthildis regina ; 5 . Non .

21

22

23

24

25

27

a) vox eiusdem scriptoris sed lineae superscripta . b) appar̅ v . infra . c) app̅ c . cf . a . 912 ubi vox integra in

codice legitur . d) et h . p . alia manu . e) et b . i . H . primum anno sequenti adsignata erant . f) CXX mͥ c .

g) danaos corr . danos c . h) i . e . subegit . i) e deletum . k) Et Unni usque sepultus est spatio vacuo annorum

935 , 934 et 933 inscripta , sed quum eadem manu ac nota anni 936 scripta sint , notam anni 936 , nec vero annum

934 continuare videntur . l) II . Kal . Ian . eadem manu , sed in sinistro latere cyclorum . m) anni numerus

DCCCC indicatur in margine inferiori , ubi tota annotatio habetur . n) numerum adieci . o) Spolitanas corr .

Spolitanos c .

21) Bremensis . 22) pater Heinrici regis . 23) pago Astfala . 24) Bremensis . 25) Mo

guntinus . 26) Baioariae . 27) pagus , in quo Stendal et Arneburg .

26