Abteilungen

CRONICA GOTHORVM A SANCTO ISIDORO EDITVM .

Historiographi Hyspaniam triangulatam esse referunt , videlicet superiorem et in

feriorem , et ex . una parte circumvallat eam mediterraneum mare ab Yspali regione per

insulam Viridem , scilicet Gizirat - Alhadra transeundo allidens muros Almarie , per Deniam ,

per Valenciam , inde per Tortosam , post sub Terracona se aliquantulum recurvat , sub Nar

bona , sub Sancto Egidio , sic recto cursu Pisam transiens , per Salernum , per Sanctum

Nicholaum , ad Constinopolim [ sic ] usque pervenit ibique finem facit . primus igitur angulus

ad orientem se extendit , habens Aquitaniam ad sinistram partem , Narbonam vero ad

dextram iuxta mare meditraneum [ sic] cuilibet ad orientem spectanti ; ad occidentem vero

aspicienti Narbona est illi e converso ad sinistram , Aquitania ad dexteram . secundus

angulus occidentem circumplectit et septentrionem versus Gallitiam , ubi altum petron

dicitur , quod auctores Grades Herculis vocant , Britanniam advergens . tercius angulus

contra insulam Cadix ad oceanum , ubi antiquitus erat idolum quod a tepido [ scr . stupido]

vulgo colebatur , terram super Africanam eminens , quae ex aliqua sui parte ab oceano cir

cumducitur . refertur etiam ab illis duas esse Yspanias , superiorem scilicet et inferiorem

vel citeriorem et ulteriorem , altera citima Mauris , altera plane ab illis remota . Hyspania

inferior incipiens ab oriente Asturiam petit , per septentrionem ad Conimbriam se usque

girans , inde per Allogobrorum montes ad portus Aurae , inde recto gressu mare medi

terraneum ad Cartaginem , quae est penes Bircam , pervenit . superior Yspania Gallia

braccata apellatur , ubi tanta est insolentia tantusque fastus nec non et arrogancia copiosa .

est sita ad occidentem , ubi est Sanctus Tiberius , et inter occidentem et septentrionem

mare oceanum et in meridie mare occidentale videlicet oceanum , unde mediterraneum

mare proscindens se atque eliciens per insulam Viridem ad orientem , ut dictum est ,

tendit . de superioris et inferioris Yspanie descriptione ista suficiant . de eius nunc

ethimologia dicamus . Yspania ab Ispano rege qui eam subiugavit nuncupatur . dicitur

et ab Espero sidere Esperia . est quoddam sidus quod Esperus dicitur , et apparet in

oriente per sex menses duabus horis ante auroram et dicitur Lucifer , in occidente per

alios sex menses et vocatur Hesperus reconditque se in captione solis , et tunc utroque

nomine caret . apellatur sane Hiberia ab Hibero flumine , quod muros Cesarauguste

circumfluit .

Tres filii Noe , Sem Cham et Iafeh [ sic ] e quibus omnes gentes dirivate sunt . de

Sem processerunt XXVII generationes , de Cham X , de lafeth XV . Sem genuit Arfaxat

avum Abrahe ; post genuit Elam et Assur et Ludi et Aram , unde processit Abraham .

Elam genuit Alfure qui dicitur Artus , ab Elam Elamite , ab Assur Assirii , de Ludi

Ludiani de Aram Suriani exorti sunt , terre quorum inicium Damascus est . Cham genuit

Chus et Mesraim et Futh et Canaan . ex Chus Ethiopes , ex Mesraim Iacobite , ex Futh

Wandali , ex Canaan Affricani geniti sunt . erant prius decem generaciones in Oriente ,

et ad exitum filiorum Israel de Egipto fugerunt a facie Moysi et venerunt Affricam

obtinueruntque eam . lafet genuit Gomer Affenet Rifad et Togorma , lavan Tubal Mosoc

Oros . 1 , 2 , 69 .

1

Oros . 1 , 2 , 70 .

Oros . 1 , 2 , 71 .

Oros . 1 , 2 , 72 .

Oros . 1 , 2 , 73 .

Oros . 1 , 2 , 74 .

Isid . or . 14 , 4 , 28 ; cf . 3 , 71 , 19 .

Isid . or . 14 , 4 , 28 .

lib . gen . vol . 1 p . 95 .

2

1 . c . p . 99 .

1 . c . p . 96 .